ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput LXVI 第8巻 第LXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1785B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.66.1

1

Quod si quem movet, quia Nemo bonus nisi unus Deus, moveat et illud, quia nemo bonus nisi Deus. Quod si a Deo Filius non excipitur, utique nec a bono Christus excipitur.

PL 15, 1785B

「唯一の神のほかに善い者はいない」ということが誰かを動揺させるなら、「神のほかに善い者はいない」ということもその者を動揺させるがよい。子が神から除かれないのなら、キリストが善い者から除かれることも決してない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.66.2

2

Sed cum in Deo Filius persona alter, potestate unus sit, Unus enim Deus ex quo omnia, et unus Dominus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) ; Deus autem et Dominus non duo dii, sed unus Deus sit, quia Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4) , utique cum secundum majestatem Deus unus utraque persona sit, et bonus unus in utroque est.

PL 15, 1785B

しかし、神における子はペルソナにおいて別であり、権能において一つなのだから——「唯一の神がおり、万物はその神から出て、唯一の主がおり、万物はその者によって存在する」(一コリント8:6)——また、神にして主なる者は二柱の神ではなく唯一の神なのだから——「汝の主なる神は、唯一の主である」(申命記6:4)とあるとおりである——、威光において神は二つのペルソナを通じて一つである以上、善い者もまた両者において一つである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.66.3

3

Nam quomodo non bonus ex bono natus? Arbor enim bona bonos fructus facit (Matth. VII, 17) . Quomodo non bonus, cum bonitatis substantia assumpta ex Patre non degenerarit in Filio, quae non degeneravit in Spiritu?

PL 15, 1785C

実際、善い者から生まれた者が善くないことがあろうか。「善い木は善い実を結ぶ」(マタイ7:17)。善性の実体が父から受け取られ、子において堕落せず、霊においても堕落しなかったのに、どうして善くないことがあろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.66.4

4

Et ideo Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Ps. CXLII, 11) . Quod si bonus Spiritus qui accepit ex Filio, bonus utique et ille qui tradidit. Et cum bonus Pater, utique et ille bonus qui omnia habet, quae Pater habet. Aut si negatis Filium habere bonitatem, negatis et Patrem (Joan. XVII, 10) .

PL 15, 1785C

それゆえ「善き汝の霊は、私を正しい道に導く」(詩篇142:11)。子から受け取った霊が善いのなら、授けた者もまた当然善い。そして父が善いのなら、父の持つものをすべて持つ者もまた当然善い。もし諸君が、子が善性を持つことを否むなら、父をも否むことになる(ヨハネ17:10)。