Expositio Evangelii secundum Lucam 7.18.1
(Vers. 33.) Bonum est, inquit, nos hic esse (hinc et sanctus Paulus ait (Philip. I, 23) : Dissolvi enim, et cum Christo esse multo melius ), nec laudasse contentus, non solum affectu, sed etiam factorum devotione praestantior, ad exaedificanda tabernacula tria impiger operarius communis obsequii ministerium pollicetur.
PL 15, 1704A(第33節)「我々がここにいるのは善いことである」と彼は言う(ここから聖パウロも言う(フィリピ1:23)。「解き放たれてキリストとともにあることのほうが、はるかに善い」)。彼は称えるだけで満足せず、心情においてだけでなく行いの献身においてもすぐれ、三つの幕屋を建てるために、勤勉な働き手として、共通の奉仕の務めを約束する。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.18.2
Et quamvis nesciret quid diceret; tamen pollicebatur officium: quo non inconsulta petulantia, sed praematura devotio fructus pietatis accumulat. Nam quod ignorabat, conditionis fuit: quod promittebat, devotionis.
PL 15, 1704B自分が何を言っているのか知らなかったが、それでも奉仕を約束した。そこでは、思慮のない軽率ではなく、早まった献身が敬虔の実りを積み上げる。知らなかったことは人の条件に属し、約束したことは献身に属したからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.18.3
Sed non capit humana conditio in hoc corruptibili, in hoc mortali corpore facere tabernaculum Deo. Sive in animo, sive in corpore, sive alio aliquo loco fuge quaerere quod non licet scire. Si Petrus nescivit quemadmodum tu potes scire?
PL 15, 1704Bしかし人の条件は、この朽ちる体、この死ぬべき体において、神のために幕屋を作ることを容れない。心においてであれ、体においてであれ、あるいは他のどこかの場所においてであれ、知ることの許されないものを求めることを避けよ。ペトロが知らなかったのなら、どうしてあなたが知ることができようか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.18.4
Si nescivit, ille qui promisit, et qui corporis terminos magnitudine animi nesciebat; quemadmodum scire nos possumus, desidia quadam mentis intra proseptum carnis inclusi? Denique placuit tanta devotio Deo.
PL 15, 1704B約束したその人は、心の大きさによって体の限界を知らなかった。その人が知らなかったのなら、精神のある種の怠惰により、肉の囲いの中に閉じ込められている我々は、どうして知りえようか。実に、これほどの献身は神の気に入った。