ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput LIV 第4巻 第LIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1628C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.54.1

1

Sed cum illi qui in Deum idololatriae errore deliquerunt, in quartam generationem videantur esse multati: profecto durior videtur esse sententia, qua Giezi semen usque in aeternum pro cupiditate habendi, prophetica auctoritate damnatur, praesertim cum Dominus noster Jesus Christus per lavacri regenerationem omnibus remissionem dederit peccatorum; nisi ut vitiorum magis quam generis semen intelligas.

PL 15, 1628C

しかるに、偶像崇拝の迷いによって神に対して罪を犯した者たちは、第四世代まで罰を受けたと見えるのに、ゲハジの子孫が、財を持とうとする欲のゆえに、預言者の権威によって永遠に断罪されるというこの判決は、確かにいっそう苛烈に見える。とりわけ、我々の主イエス・キリストが、再生の洗いによってすべての人に罪の赦しを与えたのであるから。ただし、あなたがここで言う子孫を、血統の子孫よりも悪徳の子孫と解するなら別である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.54.2

2

Sicut enim qui filii promissionis sunt, aestimantur in semen bonum: ita etiam qui filii erroris sunt, aestimantur in semen malum. Nam et Judaei ex patre diabolo, non utique carnis successione, sed criminis.

PL 15, 1628C

約束の子である者たちが善い種子とみなされるように、迷いの子である者たちは悪い種子とみなされるからである。実際、ユダヤ人は父である悪魔から出た者であるが、それは肉による継承ではなく、罪による継承である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.54.3

3

Ergo omnes cupidi, omnes avari Giezi lepram cum divitiis suis possident: et male quaesita mercede, non tam patrimonium facultatum, quam thesaurum criminum congregarunt aeterno supplicio, et brevi fructu.

PL 15, 1628C

それゆえ、すべての貪欲な者、すべての強欲な者は、自分の富とともにゲハジの重い皮膚病を所有する。悪しく求めた報酬によって、彼らは、資産という財産というよりむしろ罪の宝を、永遠の責め苦と束の間の実りのために蓄えたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.54.4

4

Nam cum divitiae sint caducae, poena perpetua est; quia neque avarus, neque ebriosus, neque idolis serviens regnum Dei possidebit.

PL 15, 1628D

富ははかないが、刑罰は永続するからである。強欲な者も、酒に溺れる者も、偶像に仕える者も、神の国を受け継がないからである。