ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput CXVI 第5巻 第CXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1668B · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.116.1

1

Exsurgant vel sero qui dormierunt, etiam qui Christum perdiderunt. Non sic amittitur Christus, ut non revertatur, si tamen requiratur: sed vigilantibus regreditur, et exsurgentibus praesto est: immo omnibus adest, qui ubique semper est, quia complet omnia.

PL 15, 1668B

眠っていた者たちは、遅くとも起き上がれ。キリストを失った者たちも。キリストは、戻らないほどに失われることはない。ただし、探し求められるならばである。目を覚ましている者たちには戻り、起き上がる者たちには間近にいる。いや、すべての者に居合わせている。彼はいつでもどこにでもおり、すべてを満たすからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.116.2

2

Nulli enim deficit, nos deficimus: nulli, inquam, deficit, superabundat omnibus; superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia. Gratia Christus est, vita Christus est, Christus est resurrectio: qui surgit igitur, invenit esse praesentem.

PL 15, 1668C

彼は誰に対しても欠けることがなく、欠けるのは我々である。誰に対しても、と私は言う、欠けない。すべての者に満ちあふれている。罪が満ちあふれたのは、恩寵が満ちあふれるためだからである。恩寵とはキリストであり、命とはキリストであり、キリストは復活である。ゆえに、起き上がる者は、彼が居合わせていることを見いだす。