ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput VIII 第3巻 第VIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1591D · 10 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.8.1

1

David quoque merito et ipse auctor generis declaratur; quia cum jurejurando responsum, quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset, accepit; sic enim scriptum est: Juravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11) .

PL 15, 1591D

ダビデもまた、当然、家系の始祖と宣せられる。キリストが肉に従って彼から出ることになるという答えを、誓いをもって受けたからである。実に、こう書かれている。「主はダビデに真実を誓い、それを悔いることはない。『汝の腹の実から、私は汝の座の上に人を据える』」(詩篇131:11)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.8.2

2

Et alibi: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit, et sedes ejus sicut sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36-38) .

PL 15, 1592A

また別の箇所には、「私は一度、私の聖なるものにかけて誓った。ダビデに私が偽ることはない。彼の子孫は永遠に続き、その座は私の前に太陽のように〔ある〕」(詩篇88:36–38)とある。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.8.3

3

Et in Paralipomenis: Et erit cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et parabo regnum ejus. Ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem ejus in saeculum.

PL 15, 1592A

また歴代誌にはこうある。「汝の日々が満ちて、汝が汝の父祖たちとともに眠るとき、私は汝の後に、汝の腹から出る汝の子孫を起こし、その国を備える。彼は私のために家を建て、私はその座を世にわたって立てる。」

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.8.4

4

Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab iis qui ante te fuerunt (I Par. XVII, 11-13) .

PL 15, 1592A

「私は彼にとって父となり、彼は私にとって子となる。私の慈しみを、汝より前にいた者たちから散らしたようには、彼から散らさない」(歴代誌上17:11–13)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.8.5

5

Per Esaiam quoque idem Dominus Deus generationem Domini revelavit, dicens: Exiet virga de radice Jesse, et flos ex radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus (Esai XI, 1 et 2).

PL 15, 1592A

また、同じ主なる神は、イザヤを通しても主の系図を啓示して言った。「エッサイの根から若枝が出て、その根から花が咲き上り、その上に主の霊、知恵と理解の霊がとどまる」(イザヤ11:1、2)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.8.6

6

Et infra: Et erit radix Jesse, et qui exsurget imperare gentibus: in ipso gentes sperabunt (Ibid., 10) . Et alibi: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cujus principium super humeros ejus, et vocabitur nomen ejus, magni consilii angelus.

PL 15, 1592B

そして下の箇所には、「エッサイの根があり、諸国民を治めるために立つ者がいる。彼において諸国民は望みをかける」とある(イザヤ11:10)。また別の箇所には、「幼子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた。その支配は彼の肩の上にあり、その名は『大いなる計りごとの使者』と呼ばれる。」

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.8.7

7

Adducam enim pacem super principes et salutem: et magna potestas ejus, et pacis ejus non erit finis, in sede David, et in regno ejus (Esai. IX, 6) .

PL 15, 1592B

「私は君主たちの上に平和と救いをもたらすからである。その権能は大きく、その平和に終わりはない。ダビデの座の上に、その国において」(イザヤ9:6)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.8.8

8

In quo juxta Aquilae quoque interpretationem non quasi de homine, sed de eo qui ultra hominem esset vidimus exstitisse promissum.

PL 15, 1592B

この箇所において、アキュラの訳に従っても、約束は人間についてのものとしてではなく、人間を超える者についてのものとして成り立ったことを、我々は見た。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.8.9

9

Idem enim interpretatus est: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et facta est mensura ejus in humero ejus, et vocabitur nomen ejus, admirabilis consiliarius, Deus fortis, potens, pater saeculi, princeps pacis.

PL 15, 1592B

実に同じ者はこう訳した。「幼子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた。その尺度は彼の肩の上に据えられ、その名は、驚くべき助言者、強き神、力ある者、世の父、平和の君と呼ばれる。」

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.8.10

10

Ejus impleta est disciplina, et pacis ejus non est finis, supra sedem David, et supra regnum ejus.

PL 15, 1592C

「その規律〔disciplina の語義は定かでない。統治・支配を言う語と取れる〕は満たされ、その平和に終わりはない。ダビデの座の上、その国の上に」。