Expositio Evangelii secundum Lucam 5.100.1
Plenum sane testimonium quo Dominum Propheta cognosceret; de ipso enim, non de alio fuerat prophetatum: quia Dominus dat escam esurientibus, Dominus erigit allisos, Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos, Dominus diligit justos, Dominus custodit advenas, orphanum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit (Psal. CXLV, 8 et 9) .
PL 15, 1663B預言者が主を認めるための、まことに十分な証しである。このことは、他の者についてではなく、この者について預言されていたからである。すなわち、「主は飢えた者に食物を与え、主は打ちひしがれた者を立ち上がらせ、主は足枷をはめられた者を解き、主は盲人を照らし、主は義人を愛し、主は寄留者を守り、孤児とやもめを受け入れ、罪人たちの道を滅ぼす」(詩篇145:8、9)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.100.2
Qui ista, inquit, faciet: Regnabit Dominus in aeternum (Ibid., 10) . Ergo non humanae ista, sed divinae virtutis insignia sunt, caecis perpetuae noctis tenebras aperire, defossorumque oculorum vulnera infusa luce sanare, auditum in aures insinuare surdorum, laxatis soluta membra reformare compagibus, in lucem quoque refuso vigore vivendi revocare defunctos.
PL 15, 1663B「これらを行う者は」と彼は言う。「主は永遠に統べ治める」(詩篇145:10)。ゆえに、盲人に永遠の夜の闇を開き、掘り抜かれた目の傷を、注がれた光によって癒し、聾者の耳に聴覚を吹き込み、緩んだ関節によって解けた肢体を元の形に戻し、また、生きる力を光のなかへ注ぎ返して死者を呼び戻すこと、これらは人間の力ではなく、神の力のしるしである。