ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CLXXII 第10巻 第CLXXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1847A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.172.1

1

(Vers. 35-37.) Sic ait Joannes: Et gavisi sunt discipuli, viso Domino. Dicit ergo his iterum: Pax vobis, sicut misit me Pater, et ego mitto vos.

PL 15, 1847A

(第35–37節)ヨハネはこう言う。「弟子たちは、主を見て喜んだ。そこで彼は再び彼らに言う。『汝らに平和があるように。父が私を遣わしたように、私も汝らを遣わす』」と。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.172.2

2

Et cum hoc dixisset, insufflavit his et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur his; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 20, et seq.) . Lucas autem dicit: Et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

PL 15, 1847A

「そしてこれを言い終えると、彼は彼らに息を吹きかけて言った。『聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者には、その罪が赦され、汝らが留める者には、留められる』」(ヨハネ20:20以下)。他方ルカは言う。「また、パンを裂くときに、どのようにして彼を認めたかを〔語った〕」と。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.172.3

3

Dum autem haec loquuntur, ipse stetit in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Conturbati vero et conterriti aestimabant se spiritum videre.

PL 15, 1847A

「彼らがこれらを語っている間に、彼自身が彼らの真ん中に立ち、彼らに言う。『汝らに平和があるように。私である。恐れるな』。彼らは動転し、恐れおののいて、霊を見ているのだと思った。」

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.172.4

4

Et possent videri hic plures fuisse: sed quia et hic sero resurrectionis die (nam advesperascente jam die qui fuerant ingressi manere cum Domino, ubi ille se repente subduxit, eadem hora ad discipulos hi duo remeasse produntur, quando Dominus palpandum se obtulit) et secundum Joannem sero die illa, una sabbatorum inducitur apparuisse discipulis, et vulnera obtulisse palpanda (Joan. XX, 19) ; ne quid ambiguitatis afferret, putavimus diligentius requirendum.

PL 15, 1847A

ここ〔ルカ〕では、より多くの者がいたかのように見えるかもしれない。しかし、ルカでも復活の日の遅くであり(キリストとともにとどまろうと入った二人は、日がすでに暮れかかったとき、彼が突然姿を消すや、同じ時刻に弟子たちのもとへ戻ったと伝えられている。そのとき主は、触れて確かめさせるために自らを差し出した)、ヨハネによっても、あの日の遅く、安息日の第一日に、弟子たちに現れ、傷を触れて確かめさせるために差し出したと述べられているので(ヨハネ20:19)、何か曖昧さが生じないよう、より念入りに調べるべきだと我々は考えた。