Expositio Evangelii secundum Lucam 5.86.1
Mystice autem, quem Judaeorum populus crucifixit, inviolatum ab injuria manere desideraret populus nationum: et quod ad fidem pertinet, sermoni credidit, hoc est, non hominis, sed Dei potestate conjiciens dari a Christo hominibus sanitatem: quod vero ad mysterium spectat, vidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem Christum.
PL 15, 1659B奥義の意味では、ユダヤ人の民が十字架につけた者が、侮辱を受けず無傷のままであることを、諸民族の民は望んだのである。信仰に関しては、言葉を信じた。すなわち、人間の力によってではなく神の力によって、キリストから人々に癒しが与えられると推し量ったのである。奥義に関しては、キリストがなお異邦人たちの胸には入り込めない者であると見て取った。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.86.2
Et ideo quia necdum cogitationis praeteritae maculas abluisset, gravari se magis Domini dignatione putavit, quam juvari. Sic illa vidua Sareptana indignam se prophetico judicavit hospitio (III. Reg. XVII, 18) . Ideoque Dominus in uno isto fidem gentium praeferebat.
PL 15, 1659Bそして、過ぎ去った思いの汚れをまだ洗い清めていなかったので、主が〔自ら〕降って来ることは、助けとなるより、むしろ重荷になると考えた。このようにあのサレプタのやもめも、自分は預言者の宿を提供するに値しないと判断した(列王記三17:18)。それゆえ主は、この一人において、諸国民の信仰を優れたものとして掲げたのである。