Expositio Evangelii secundum Lucam 9.33.1
Salve, vinea tanto digna custode: te non unius Nabuthae sanguis, sed innumerabilium prophetarum, et (quod est amplius) pretiosus cruor Domini consecravit.
PL 15, 1801C幸あれ、かくも〔偉大な〕番人にふさわしいブドウ畑よ。あなたを聖別したのは、ただ一人のナボトの血ではなく、数えきれない預言者たちの血であり、さらに(それ以上のことに)主の尊い血である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.33.2
Ille licet non regalibus minis territus constantiam metu presserit, non praemiis uberrimis provocatus religiosum vendiderit affectum; sed studio regis obsistens (III Reg. XXI, 3) , ne in hortulis suis malvarum olus, succisa vite, sereretur, quando aliud facere nequibat, parata vitibus incendia proprio cruore restinxerit; temporalem tamen vineam defendebat: te vero in perpetuum multorum nobis martyrum plantavit interitus: te crux apostolorum aemula Dominicae passionis usque in orbis totius terminos propagavit.
PL 15, 1801Dかの者は、王の脅しに怯えて不屈を恐れで押し潰したのでもなく、豊かな報酬に誘われて敬虔な心情を売ったのでもなく、王の熱意に逆らい(列王記三21:3)、ブドウの木が切り倒されて自分の小さな庭にアオイの菜が植えられることのないようにして、他になしえなかったとき、ブドウの木に用意された火を自らの血で消したとはいえ、それでも守っていたのは一時のブドウ畑であった。しかしあなたを、永遠に植えたのは、我々のための多くの殉教者の死である。あなたを、主の受難に倣う使徒たちの十字架が、全世界の果てにまで広げた。