Expositio Evangelii secundum Lucam 6.33.1
Intellige quemadmodum corpus filii unguentum oleat. Corpus illud est quod exutum est, non quod amissum est. Corpus ejus traditiones sunt Scripturarum. Corpus ejus Ecclesia est. Corporis ejus odor sumus; et ideo decet ut mortem corporis ejus ornemus.
PL 15, 1677A子の体がどのように香油の香りを放つかを理解せよ。その体は、脱ぎ捨てられたものであって、失われたものではない。その体とは、聖書の伝承である。その体とは、教会である。我々は、その体の香りである。それゆえ、その体の死を飾るのがふさわしい。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.33.2
Etsi nostros illa non requirat ornatus, sed requirunt pauperes. Ornabo corpus ejus, si fiam sermonum ejus praedicator, et possim gentibus crucis aperire mysterium.
PL 15, 1677Aたとえその死が我々の飾りを求めなくても、貧しい人々は求める。私は彼の体を飾る。彼の言葉の宣教者となり、諸国民に十字架の奥義を開くことができるなら。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.33.3
Ornavit ille qui dixit: Quia praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 23 et 24) .
PL 15, 1677Aそれを飾ったのは、こう言った者である。「我々は、十字架につけられたキリストを宣べ伝える。ユダヤ人にはつまずき、諸国民には愚かさであるが、召された者たち自身、ユダヤ人にもギリシア人にも、神の力、神の知恵であるキリストを」(一コリント1:23、24)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.33.4
Ornatur crux, cum id quod per imperitiam stultum putatur, per Evangelium sapientius aestimatur; ut possimus docere quemadmodum virtus adversaria per crucem Domini destruatur. Misi in Domini corpus unguentum, spirare incipit quod mortuum putabatur.
PL 15, 1677A十字架が飾られるのは、無知のゆえに愚かだと思われているものが、福音によってより賢いと評価されるときである。そうして我々は、敵対する力が主の十字架によってどのように滅ぼされるかを教えることができる。私が主の体に香油を注ぐと、死んだと思われていたものが香り始める。