Expositio Evangelii secundum Lucam 5.70.1
Possumus hic tamen divitem intelligere populum Judaeorum, vel haereticos, vel certe mundi philosophos, qui ubertate verborum, et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi, thesauros inutiles condiderunt.
PL 15, 1655Aだが、我々はここで、富者をユダヤの民、あるいは異端者たち、あるいはまた世の哲学者たちと解することもできる。彼らは、言葉の豊かさと、野心的な雄弁という一種の財産に喜び、真の信仰の素朴さを乗り越えて、無益な宝を蓄えたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.70.2
Nonne tibi videtur haereticus aliquis, cum audis eum de generatione Domini juxta usum saeculi disputantem, dives in verbis, pauper in viribus?
PL 15, 1655Aある異端者が、主の誕生について世の慣わしに従って論じるのを聞くとき、彼は言葉に富み、力に貧しい者と、あなたには見えないか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.70.3
Qui putat se in hoc tempore locupletes habere divitias: sed in futuro egestatem suae fidei recognoscet; cibumque perfidiae, quem praesenti aetate ructaverit, aeterno fidei commaceratus jejunio, causam tanti sciet esse supplicii. Eritque tempus, ut risus suos lugeant, qui dicta nostra nunc rident. Quibus bene dicetur:
PL 15, 1655Aこの時代には自分が豊かな富をもつと思う者は、来たるべき世で、自分の信仰の窮乏を認めるであろう。そして、信仰の永遠の断食によって痩せ衰え、現在の時代に吐き出した不信の食物こそが、これほどの刑罰の原因であることを知るであろう。今、我々の言葉を嘲笑っている〔ミーニュの脚注は、少なからぬ写本が「我々の言葉を信じない」(non credunt)と読むとする〕者たちが、自分の笑いを嘆く時が来る。彼らには、まさに次のように言うのがふさわしい。