Expositio Evangelii secundum Lucam 2.1.1
[1551] (Vers. 26, 27.) Eodem autem tempore missus est Angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen Virginis, Maria.
PL 15, 1551D(第26、27節)「同じ時に、天使ガブリエルが主から、ガリラヤの町、名をナザレという所に遣わされた。ダビデの家のヨセフという名の男に婚約していたおとめのもとへである。おとめの名はマリアといった。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.1.2
Latent quidem divina mysteria, nec facile juxta Propheticum dictum quisquam hominum potest scire consilium Dei, sed tamen ex caeteris factis atque praeceptis domini Salutaris possumus intelligere et hoc perpensioris fuisse consilii, quod ea potissimum electa est ut Dominum pareret, quae erat desponsata viro.
PL 15, 1551D神の奥義は確かに隠れており、預言者の言葉のとおり、人間の誰も神の計画を容易には知りえない。それでも、救い主である主のほかの行いや命令から、これもまたいっそう熟慮された計画であったと理解できる。主を産む者として、夫に婚約していた女がとりわけ選ばれたことである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.1.3
Cur autem non antequam desponsaretur, impleta est? Fortasse ne diceretur quod conceperat ex adulterio.
PL 15, 1552Dではなぜ、婚約する前に身ごもらなかったのか。おそらく、姦通によって身ごもったと言われないためであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.1.4
Et bene utrumque posuit Scriptura, ut et desponsata esset, et virgo: virgo, ut expers virilis consortii videretur: desponsata, ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre.
PL 15, 1552D聖書は両方をうまく述べている。婚約していて、しかもおとめであること。おとめであるのは、男との結びつきを持たないと見られるため、婚約していたのは、汚された処女性という悪評に焼かれないためである。重い腹は、堕落の徴を見せつけるかに見えたであろうから。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.1.5
Maluit autem Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare; sciebat enim teneram esse virginis verecundiam, et lubricam famam pudoris: nec putavit ortus sui fidem matris injuriis adstruendam.
PL 15, 1553A主は、母の純潔について疑われるよりも、自らの誕生について何人かに疑われるほうを選んだ。おとめの慎みが繊細で、恥じらいの評判が傷つきやすいことを知っていたからである。そして、自らの誕生の確かさを、母への侮辱によって築くべきだとは考えなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.1.6
Servatur itaque sanctae Mariae sicut pudore integra, ita inviolabilis opinione virginitas; oportet enim sanctos et ab his testimonium habere qui foris sunt: nec decuit sinistra virginibus opinione viventibus velamen excusationis relinqui, quod infamata mater quoque Domini videretur.
PL 15, 1553Aこうして、聖なるマリアの処女性は、恥じらいにおいて損なわれていなかったのと同じく、世評においても侵されないまま守られている。聖なる者は、外にいる人々からも証言を得ることが必要だからである。また、悪評のもとに生きる処女たちに、主の母までが悪評を受けたかに見えるという、言い訳の覆いを残すこともふさわしくなかった。