Expositio Evangelii secundum Lucam 5.19.1
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico; sed qui male habent. Novum medicamentum novus magister advexit. Hoc de terra non pullulavit; imprudens enim est omnis creatura hujus confectionis.
PL 15, 1640C(第31節)「健やかな者は医者を必要とせず、病んでいる者が必要とする」。新しい師が新しい薬をもたらした。これは地から芽生えたものではない。あらゆる被造物は、この調合を知らないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.19.2
Venite, omnes qui incurristis peccatorum varias passiones, utimini peregrino medicamento, quo venenum serpentis excluditur: quod non solum passionum abstulit cicatricem, sed etiam causam diri vulneris amputavit.
PL 15, 1640C来よ、罪の様々な情念に陥ったすべての者たちよ、異郷の薬を用いよ。それによって蛇の毒は排される。この薬は、情念の傷痕を取り去っただけでなく、恐ろしい傷の原因そのものを断ち切った。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.19.3
Hoc medicamentum non famem indicit, sed cibum animae subministrat: Venit enim Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Doemonium habet (Luc. VII, 34) ; et ideo mens nostra non est jejuna: jejunant hi quibus abest Christus, bonorumque meritorum copiis egent.
PL 15, 1641Aこの薬は飢えを課さず、魂に糧を供する。実に「人の子は食べ、飲みながら来た。すると彼らは『悪霊に憑かれている』と言う」(ルカ7:34)。それゆえ我々の精神は飢えていない。飢えているのは、キリストが不在の者たち、善い功績の豊かさを欠く者たちである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.19.4
At vero cui virtus suae voluntatis sufficit, qui sua domo recipit Christum, convivium magnum exhibet, hoc est, bonorum operum spiritale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur. Et ideo, inquit, jejunare non possunt filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus.
PL 15, 1641Aしかし、自らの意志の徳で足りる者、自分の家にキリストを迎える者は、盛大な宴を供する。すなわち、善い行いの霊的な宴であり、そこでは富む民は欠乏し、貧しい者は宴を楽しむ。それゆえ彼は言う。「花婿の子らは、花婿が彼らとともにいる間は、断食することができない」。