ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput LXIII 第4巻 第LXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1631A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.63.1

1

Fortassis etiam in typo mulieris illius socrus Simonis et Andreae variis criminum febribus caro nostra languebat, et diversarum cupiditatum immodicis aestuabat illecebris. Nec minorem febrem amoris esse dixerim, quam caloris.

PL 15, 1631A

おそらく、あのシモンとアンデレの姑という女の予型において、我々の肉もさまざまな罪の熱病にかかって衰え、さまざまな欲望の過度の誘いに燃えていたのであろう。恋慕の熱病が、暑さの熱病より軽いとは、私は言うまい。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.63.2

2

Itaque illa animum febris, haec corpus inflammat. Febris enim nostra avaritia est, febris nostra libido est; eo quod ignitae sint cupiditates. Unde et Apostolus ait: Si non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri (I Cor. VII, 9) .

PL 15, 1631A

そこで、前者の熱病は心を、後者の熱病は体を燃やす。我々の熱病は強欲であり、我々の熱病は情欲である。欲望が燃え立っているからである。そこで使徒も言う、「もし自制できないなら、結婚せよ。結婚するほうが、燃えるよりもよいからである」(一コリント7:9)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.63.3

3

Febris nostra luxuria est, febris nostra ambitio est, febris nostra iracundia est. Quae licet corporis vitia sint, ignem tamen ossibus implicant, mentem, animum, sensusque pertentant. Haec prior diaboli sollicitatur arte.

PL 15, 1631B

我々の熱病は放縦であり、野心であり、怒りやすさである。これらは体の悪徳ではあるが、それでも骨に火を絡ませ、精神と心と感覚を揺さぶる。これ〔肉〕は、まず悪魔の術によって誘われる〔haec の指すものは定かでない。肉と取った〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.63.4

4

Etenim ager bonus, vestis, monile, suadela serpentis est. Honorum gratia, sublimitas potestatum, epularum suavitas, forma meretricis laqueus est diaboli, et quasi quidam nequitiae spiritalis illecebrosus affatus, qui per carnis illecebram quae cito feminea quadam levitate mollitur, animum quoque de gradu dejicit.

PL 15, 1631B

実に、よい畑、衣、首飾りは、蛇の勧誘である。栄誉の魅力、権力の高み、饗宴の甘美、遊女の美貌は悪魔の罠であり、いわば霊的な邪悪の誘惑的な語りかけであって、女性的な軽さによってすぐに軟化する肉の誘いを通じて、心をもその座から突き落とす。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.63.5

5

Neque enim formam mulieris animus prius quam corporis oculus concupiscit. Denique quod non videris, non amabis: sed ubi caro concupierit, compatientis quoque animi constantia defatiscit, et mens consortio amoris inflectitur (duo enim in carne una sunt) atque ita mors irrepit sceleris effectu, tentante diabolo, carne suadente.

PL 15, 1631B

心は、体の目より先に女の美貌を欲するのではない。実に、見ていないものを、あなたは愛さないだろう。しかし肉が欲したとき、共に苦しむ心の堅固さも弱まり、精神も愛の交わりによって傾く(二人は一つの肉にあるからである)。こうして、悪魔が誘惑し、肉が勧める中、罪の結果として死が忍び入る。