Expositio Evangelii secundum Lucam 6.97.1
Et ideo Petrus non exspectavit populi sententiam, sed suam prompsit dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Joan. VIII, 12) . Qui et semper est, nec coepit ut esset, et esse non deficit.
PL 15, 1694Bそれゆえ、ペトロは民の意見を待たず、自らの言葉を述べて言った。「汝はキリスト、生ける神の子である」(ヨハネ8:12〔底本の引照。引かれた言葉はマタイ16:16にある〕)。キリストは、つねに存在し、存在し始めたのでもなく、存在することをやめもしない者である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.97.2
Magna autem Christi gratia, qui omnia prope vocabula sua discipulis suis donavit. Ego sum, inquit, lux mundi (Matth. V, 14) : et id tamen quo ipse gloriatur, discipulis nomen indulsit dicens: Vos estis lux mundi.
PL 15, 1694Bキリストの恩寵は大きい。キリストは、自らのほとんどすべての呼び名を弟子たちに与えた。「私は世の光である」と言い(マタイ5:14〔「私は世の光である」はヨハネ8:12にある〕)、しかも自らが誇るその名を、弟子たちに「汝らは世の光である」と言って許した。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.97.3
Ego sum panis vivus (Joan. VI, 1) ; et, Nos omnes unus panis . . . . sumus (I Cor. X, 17) . Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1) . Et tibi dicit: Plantavi te vitem fructuosam omnem veram (Jerem. II, 21) .
PL 15, 1694B「私は生けるパンである」(ヨハネ6:1〔底本の番号。この言葉は6:51にある〕)。また、「我々は皆、一つのパン〔…〕である」(一コリント10:17)。「私はまことのブドウの木である」(ヨハネ15:1)。あなたにも言う。「私は汝を、すべてまことの実り豊かなブドウの木として植えた」(エレミヤ2:21)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.97.4
Petra est Christus: Bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) : etiam discipulo suo hujus vocabuli gratiam non negavit (Matth. XVI, 18) ; ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiae, fidei firmitatem.
PL 15, 1694Cキリストは岩である。「彼らは、ついて来る霊の岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。キリストは、この呼び名の恩寵を、自らの弟子にも拒まなかった(マタイ16:18)。それは、弟子自身もペトロとなり、岩から堅固な不動の力と、信仰の確かさを得るためである。