ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput XXIV 第5巻 第XXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1642D · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.24.1

1

Bonus sponsus Dominus Jesus, hic novo partu naturam initiavit. Huic desponsata corruptelis carnis absolvitur, non filios mortales requirit, non Evae delectatur doloribus, non virum obnoxium culpae, non haereditatem condemnati patris requirit.

PL 15, 1642D

善き花婿は主イエスである。彼は新しい出産によって本性を新たに始めた。彼に婚約した者〔教会あるいは魂を指すと解した〕は、肉の腐敗から解かれ、死すべき子らを求めず、エバの苦痛を喜ばず、咎に縛られた夫も、断罪された父の遺産も求めない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.24.2

2

Vidit enim carnis ulcera, quam antea concupiscebat; advertit non esse pulchritudinem veram, quae vitiorum habeat deformitatem. Et ideo quid tibi cum tali sponso, femina? Require diligenter, et in omni corpore invenies cicatricem.

PL 15, 1643A

実に彼女は、かつて欲していた肉の腫れ物を見て、悪徳の醜さをもつものは真の美ではないと悟った。それゆえ、女よ、そのような花婿があなたに何の関わりがあろうか。念入りに探してみよ。体じゅうに傷痕が見つかるであろう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.24.3

3

Cognosce alium magis sponsum, qui circumdatur luce, cujus species non potest interire. Hunc tolle in animo tuo, consecra in templo tuo, tolle in corpore tuo, sicut scriptum est: Tollite Dominum in corpore vestro (I Cor. VI, 20) .

PL 15, 1643A

別の、いっそう優れた花婿を知れ。光に包まれ、その姿が滅びることのない者である。この者をあなたの心に担い、あなたの神殿に聖別し、あなたの体に担え。「汝らの体に主を担え」と書かれているとおりである(一コリント6:20)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.24.4

4

Hujus thalamos ingredere novos, hujus spectato peregrinum decorem, hunc indue, hunc vide ad dexteram Patris, et gaude quia talem habes sponsum: hic te vestiet benedictionem, ne qua noceat scissura peccati.

PL 15, 1643A

この者の新しい婚礼の部屋に入れ。この者の異郷の麗しさを見つめよ。この者を着よ。父の右にいるこの者を見よ。そして、このような花婿を持つことを喜べ。この者はあなたに祝福を着せ、罪のいかなる裂け目も害を及ぼすことのないようにする。