ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput LXIV 第2巻 第LXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1575B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.64.1

1

(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse? Duae sunt in Christo generationes: una est paterna, materna altera: paterna illa divinior, materna vero quae in nostrum laborem usumque descendit.

PL 15, 1575B

(第49節)「なぜ私を探していたのか。私が自分の父のものの中にいるべきことを、知らなかったのか。」キリストには二つの誕生がある。一つは父からの、もう一つは母からのものである。父からのものはより神的であり、母からのものは、我々の労苦と用のために下ったものである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.64.2

2

Et ideo quae supra naturam, supra aetatem, supra consuetudinem fiunt, non humanis assignanda virtutibus, sed divinis referenda sunt potestatibus. Alibi eum ad mysterium mater impellit: hic mater arguitur (Joan. II, 3) ; quia adhuc quae humana sunt, exigat.

PL 15, 1575C

それゆえ、自然を超え、年齢を超え、慣習を超えて起こることは、人間の力に帰せられるべきではなく、神的な権能に帰せられるべきである。別の所では母が彼を奥義へと促し、ここでは母が咎められる(ヨハネ2:3)。なお人間のことを求めているからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.64.3

3

Sed cum hic duodecim describatur annorum, illic discipulos habere doceatur; vides matrem didicisse de Filio, ut exigeret a validiore mysterium, quae stupebat in juniore miraculum.

PL 15, 1575C

しかし、ここでは十二歳と描かれ、あそこでは弟子たちを持つと説かれているのだから、あなたは見る、母が子から学んだことを。より若い者においては奇跡に驚いていた彼女が、より力ある者には奥義を求めるようになったのである。