ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput XII 第5巻 第XII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1638C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.12.1

1

(Vers. 21, 22.) Et quamvis historiae fidem non debeamus omittere; ut vere paralytici istius corpus credamus esse sanatum: cognosce tamen interioris hominis sanitatem, cui peccata donantur, quae cum Judaei asserunt a solo Domino posse concedi, Deum utique eum confitentur, suoque judicio perfidiam suam produnt; ut opus astruant, personam negent.

PL 15, 1638C

(第21、22節)我々は歴史の信実を捨ててはならず、この中風の人の体が実際に癒やされたと信じるべきではあるが、それでも、罪を赦される内なる人の健やかさを知れ。ユダヤ人たちは、それが主のみによって許されうると主張するとき、この者を確かに神と告白しているのであり、自らの判断によって自らの不信を露呈する。行いは認めながら、その人格は否むのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.12.2

2

Itaque ab ipsis et operis sui Dei Filius accipit testimonium, et vocis suffragium non requirit; perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest divinitati, fides deest saluti.

PL 15, 1638D

こうして神の子は、彼ら自身から自らの業の証言を受け、声による後押しを求めない。実に不信は告白することはできても、信じることはできない。それゆえ証言は神性に欠けておらず、救いに欠けているのは信仰である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.12.3

3

Nam et validius est ad fidem quod confitentur inviti: et perniciosius ad culpam quod negant, qui suis assertionibus revincuntur. Magna itaque infidae plebis amentia; ut cum confessa fuerit solius Dei esse donare peccata, non credat Deo peccata donanti.

PL 15, 1639A

実に、彼らが不本意ながら告白することは信仰にとってより力があり、彼らが否むことは咎にとってより破滅的である。自らの主張によって論駁されるからである。それゆえ不信の民の狂気は大きい。罪を赦すのは神のみだと告白しておきながら、罪を赦す神を信じないのだから。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.12.4

4

Dominus autem salvos volens facere peccatores, et occultorum cognitione Deum se esse demonstrat, et admiratione factorum, adjiciens:

PL 15, 1639A

主は罪人たちを救おうとして、隠れたことを見抜く知によって、また行いへの驚嘆によって、自らが神であることを示し、次のように付け加える。