Expositio Evangelii secundum Lucam 5.106.1
Hunc calamum imitare tuae carnis temperamento. Et calamum tuum, hoc est, carnem tuam tinge non atramento, sed spiritu Dei vivi; ut quod scribis, aeternum sit.
PL 15, 1664Dこの筆を、あなたの肉を整えることによって見倣え。そして、あなたの筆、すなわちあなたの肉を、墨ではなく、生ける神の霊に浸せ。あなたの書くものが永遠となるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.106.2
Tali calamo Paulus illam epistolam scripsit, de qua dicit: Epistola nostra vos estis . . . . . scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi (III Cor. III, 2 et 3) .
PL 15, 1665Aこのような筆によって、パウロはあの手紙を書いた。それについて彼は言う。「我々の手紙は汝らである。…墨ではなく、生ける神の霊で書かれている」(二コリント3:2、3)〔底本は「III Cor.」と刷る。二コリントの誤りと読む〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.106.3
Tinge carnem tuam in Christi sanguine sicut scriptum est: Ut tingatur pes tuus in sanguine (Psal. LXVII, 24) . Et tu ergo vestigium animi tui, et mentis incessum indubitata confessione crucis Dominicae tinge.
PL 15, 1665Aあなたの肉をキリストの血に浸せ。書かれているとおりである。「汝の足が血に浸されるように」(詩篇67:24)。ゆえにあなたもまた、あなたの心の足跡と、精神の歩みを、主の十字架の疑いない告白に浸せ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.106.4
Tingis carnem tuam in Christi sanguine, si vitia diluas, peccata detergas, mortem Christi in tua carne circumferas, sicut Apostolus ait: Mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes (II Cor. IV, 10) .
PL 15, 1665Aあなたがあなたの肉をキリストの血に浸すとは、悪徳を洗い流し、罪をぬぐい去り、キリストの死をあなたの肉に帯びて歩くことである。使徒が言うとおりである。「イエス・キリストの死を、我々の体に持ち運びつつ」(二コリント4:10)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.106.5
Noli ad terrena inflecti, ne tuam arundinem frangas. Et ideo de Christo, quia non erat ad terrena curvandus, prophetatum est: Arundinem quassatam non confringet (Esai. XLII, 3) ; quoniam carnem quam peccata quassaverant, resurrectionis virtute solidavit.
PL 15, 1665A地上のものへ曲げられるな。あなたの葦を折ってしまわないためである。そしてそれゆえ、キリストについて、地上のものへ屈められるべき者ではなかったので、預言された。「傷ついた葦を、彼は折らない」(イザヤ42:3)。罪が傷つけていた肉を、復活の力によって固めたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.106.6
Bona arundo caro Christi, quae serpentis diaboli caput, et mundanae cupiditatis illecebras patibulo crucis affixit.
PL 15, 1665B善き葦とは、キリストの肉である。それは、蛇である悪魔の頭と、この世の欲望の誘惑を、十字架の刑架に釘づけたのである。