Expositio Evangelii secundum Lucam 2.41.1
Nec quemquam movere debet quod altiori consilio Joannis infantiam diximus praetermissam, Christi vero infantiam asserimus esse descriptam, non enim omnium est dicere: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciam: omnibus omnia factus sum (I Cor. IX, 22) : neque de quoquam alio ita dici potest, quia Vulneratus est propter iniquitatem nostram, et infirmatus est propter peccata nostra (Esai. LIII, 5) .
PL 15, 1567Bヨハネの幼年期はより高い意図によって省かれたと我々が述べ、キリストの幼年期は記されていると主張しても、誰も動揺するには及ばない。「私は弱い者には弱い者となった、弱い者を得るためである。すべての人にすべてとなった」(一コリント9:22)と言うことは、すべての人のなしうることではなく、また他の誰についても、「彼は我々の不法のゆえに傷つけられ、我々の罪のゆえに弱くされた」(イザヤ53:5)とは、言えないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.41.2
Ille igitur parvulus, ille infantulus fuit; ut tu vir possis esse perfectus: ille involutus in pannis; ut tu mortis laqueis sis absolutus: ille in praesepibus; ut tu in altaribus: ille in terris; ut tu in coelis: ille alium locum in eo diversorio non habebat; ut tu plures haberes in coelestibus sedibus mansiones.
PL 15, 1567Cそれゆえ彼は幼子であり、乳飲み子であった。あなたが成人として完全な者となりうるためである。彼は産着に包まれた。あなたが死の罠から解かれるためである。彼は飼い葉桶に。あなたは祭壇に。彼は地に。あなたは天に。彼はあの宿屋に別の場所を持たなかった。あなたが天の座に多くの住処を持つためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.41.3
Qui cum dives, inquit, esset, propter vos pauper factus est; ut illius inopia vos ditaremini (II Cor. VIII, 9) . Meum ergo paupertas illa patrimonium est; et infirmitas Domini mea est virtus. Maluit sibi egere, ut omnibus abundaret.
PL 15, 1567C「彼は富んでいたのに、汝らのために貧しくなった。その貧しさによって、汝らが富む者となるためである」(二コリント8:9)と使徒は言う。それゆえ、あの貧しさは私の財産であり、主の弱さは私の力である。彼は、すべての人に満ち溢れさせるために、自ら乏しくあることを選んだ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.41.4
Me illius infantiae vagientis abluunt fletus, mea lacrymae illae delicta laverunt. Plus igitur, Domine Jesu, injuriis tuis debeo quod redemptus sum, quam operibus quod creatus sum. Non prodesset nasci, nisi redimi profuisset.
PL 15, 1568Aあの泣き叫ぶ幼な子の涙は私を洗い、あの涙は私の罪を洗い清めた。それゆえ主イエスよ、私は、造られたことを汝の業に負うよりも、贖われたことを汝の被った辱めに、いっそう多く負っている。生まれることは益とならなかったであろう、贖われることが益とならなかったなら。