Expositio Evangelii secundum Lucam 6.94.1
Crede igitur sic quemadmodum Petrus credidit; ut et tu beatus sis, ut et tu audire merearis: Quoniam non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17) .
PL 15, 1693Cそれゆえ、ペトロが信じたように信じよ。あなたも幸いな者となり、あなたも聞くにふさわしくなるように。「肉と血が汝に啓示したのではなく、天にいる私の父が啓示したのである」(マタイ16:17)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.94.2
Caro enim et sanguis non queunt nisi quae terrena sunt revelare: at vero qui spiritu loquitur mysteria, non carnis et sanguinis magisterio, sed divina inspiratione fundatur.
PL 15, 1693C肉と血は、地上のことしか啓示することができない。しかし霊によって奥義を語る者は、肉と血の教えによってではなく、神的な霊感によって基礎づけられる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.94.3
Noli ergo acquiescere carni et sanguini; ne carnis et sanguinis haurias praecepta, atque ipse sanguis et caro fias. Qui enim carni adhaeret, caro est: Et qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) .
PL 15, 1693Cそれゆえ、肉と血に従ってはならない。肉と血の教えを汲み取り、自らが血となり肉となることのないように。実に、肉に付き従う者は肉であり、「神に付き従う者は、一つの霊である」(一コリント6:17)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.94.4
Non permanebit, inquit, spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt (Gen. VI, 3).
PL 15, 1693C「私の霊は、これらの人間のうちに永遠にとどまることはない。彼らは肉だからである」と〔神は〕言う(創世記6:3)。