Expositio Evangelii secundum Lucam 9.1.1
[1793] (Vers. 29, 30.) Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos, dicens: Ite in castellum quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, in quo nemo sedit.
PL 15, 1793C(第29、30節)「さて、ベトファゲとベタニアに近づき、オリーブ山と呼ばれる山のもとに来たとき、彼は二人の弟子を遣わして言った。『向かいの村に行け。汝らはそこに入ると、まだ誰も乗ったことのない雌驢馬の子がつながれているのを見いだすであろう』」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.1.2
Pulchre relictis Judaeis, habitaturus in affectibus gentium, templum Dominus ascendit; hoc enim templum est verum, in quo non in littera, sed in spiritu Dominus adoratur: hoc Dei templum est, quod fidei series, non lapidum structura fundavit. Deseruntur ergo qui oderant, eliguntur qui amaturi erant.
PL 15, 1793C見事なことに、ユダヤ人を後にして、諸国民の情のうちに住もうとして、主は神殿に登った。これこそ真の神殿であり、そこでは主は文字においてではなく霊において礼拝される。これこそ神の神殿であり、石の建造ではなく、信仰の連なりがその基を据えた。それゆえ、憎んでいた者たちは見捨てられ、愛することになる者たちが選ばれる。