Expositio Evangelii secundum Lucam 6.46.1
(Vers. 30-33.) Non enim uno daemonio, sed totius legionis laborabat incursu; quae cum Dominum vidisset, cognovissetque praescia Dominici adventus tempore in abyssos se esse trudendam, coepit orare ut introeundi in porcos acciperet facultatem.
PL 15, 1680B(第30–33節)彼は一つの悪霊だけでなく、一軍団全体の襲撃に苦しめられていたからである。その軍団は、主を見て、主の到来の時に自分たちが深淵に突き落とされると予知して悟り、豚の中に入る許しを得ようと願い始めた。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.46.2
Et primum clementiam Domini debemus advertere, quod nullum prius ipse condemnat, sed unusquisque sibi auctor est poenae.
PL 15, 1680Bまず我々は、主の寛容に注意しなければならない。主は誰をも先に断罪せず、一人ひとりが自らの刑罰の張本人なのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.46.3
Non mittuntur in porcos daemones, sed ipsi petunt; quia coelestis luminis claritatem sustinere non poterant; ut qui oculos dolent, radium solis ferre non possunt; sed tenebrosa eligunt, et splendentia derelinquunt.
PL 15, 1680B悪霊たちは豚の中へ送られたのではなく、自分たちで願ったのである。天の光の輝きに耐えられなかったからである。目を病む者が太陽の光線に耐えられないのと同じように、暗いものを選び、輝くものを捨てる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.46.4
Fugiant ergo daemones splendorem lucis aeternae, et ante tempus debita sibi tormenta formident, non praedivinantes quae futura sunt, sed quae prophetata sunt recordantes; dixit enim Zacharias: Et erit in illa die, disperdet Dominus nomina idolorum de terra, et non erit ulterius memoria eorum . . . . . et spiritum immundum exuram de terra (Zach. XIII, 2) .
PL 15, 1680Bそれゆえ悪霊たちは永遠の光の輝きから逃げるがよい。そして、時の来る前から自分に定められた責め苦を恐れるがよい。彼らは未来のことを予知しているのではなく、預言されたことを思い起こしているのである。ゼカリヤは言った。「その日には、主が偶像の名を地から滅ぼし、その記憶はもはやなくなる……そして私は汚れた霊を地から焼き尽くす」(ゼカリヤ13:2)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.46.5
Docemur ergo quod non semper manebunt; ne malitia eorum in hominibus possit esse perpetua. Nunc igitur illam metuentes poenam, aiunt: Venisti . . . . . perdere nos (Matth. VIII, 29) .
PL 15, 1680Cそれゆえ我々は、彼らが永遠に居続けるのではないことを教えられる。彼らの悪意が人間たちのうちで永続しえないためである。今、彼らはあの刑罰を恐れて言う。「汝は来た……我々を滅ぼすために」(マタイ8:29)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.46.6
Sed quia adhuc esse desiderant, jam ab hominibus recedentes, propter quos poenam sciunt sibi esse subeundam, petunt in porcos mitti.
PL 15, 1680Cだが彼らはなお存在することを望むので、すでに人間たちから離れつつ――その人間たちのゆえに、自分たちが刑罰を受けねばならないと知っているのである――豚の中に送られることを願う。