ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput XXIII 第1巻 第XXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1542C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.23.1

1

Sorte ergo legebatur, ut introiret in templum sacerdos. Si igitur in typo nullus poterat testis adhiberi, quid aliud significabatur, nisi eum sacerdotem esse venturum, cujus sacrificium non esset commune cum caeteris: qui denique non in manufactis templis sacrificaret pro nobis, sed in sui corporis templo nostra peccata vacuaret.

PL 15, 1542C

それゆえ、祭司は、神殿に入るべき者として、くじによって選ばれた。もし予型において証人が立てられえなかったのなら、そのことは、ほかの者たちとそのいけにえを共にしない祭司が来ることのほかに、何を意味していたのか。実に彼は、手で造られた神殿においてではなく、自らの体の神殿において、我々のために献げ、我々の罪を空しくする者である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.23.2

2

Sorte ergo quaerebatur sacerdos. Ideo fortasse et milites vestimenta Domini sortiebantur (Joan. XIX, 24) , ut quoniam in templo suo pro nobis Dominus deferre sacrificium praeparabat, circa ipsum quoque sortis agitatio praeceptum Legis impleret.

PL 15, 1543A

それゆえ、祭司はくじによって探し求められた。おそらくそのために、兵士たちも主の衣をくじ引きにしたのである(ヨハネ19:24)。主が、自らの神殿において我々のためにいけにえを献げる備えをしていたので、主の周りにおいてもまた、くじ引きの動きが律法の命令を満たすためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.23.3

3

Propter quod ait: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 7) . Certe ut ipse esset, qui et exspectatus in veteri Testamento, et mandato Dei videretur electus.

PL 15, 1543A

このために彼は言う。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:7)〔底本の番号のまま。この言葉は5章17節に当たる〕。確かに、彼自身が、旧約において待ち望まれた者であり、また神の戒めによって選ばれた者と見られるようにするためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.23.4

4

Denique et super apostolum Matthiam sors cecidit (Act. I, 26) , ne apostoli electio a mandato discrepare legis veteris videretur.

PL 15, 1543A

実に、使徒マティアの上にもくじは落ちた(使徒言行録1:26)。使徒の選びが、古い律法の戒めと食い違うと見えないようにするためである。