Expositio Evangelii secundum Lucam 7.152.1
Itaque adversarius nobis omnis vitiorum usus, adversaria nobis libido, adversaria avaritia, adversaria omnis improbitas, adversaria omnis iniqua cogitatio: denique mala est conscientia, quae nos et hic afficit, et in futurum accusabit et prodet, sicut testatur Apostolus dicens: Testimonium reddente illis conscientia illorum, et invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus (Rom. II, 15) .
PL 15, 1739Cこうして、我々にとって、悪徳のあらゆる実践が敵対者であり、情欲が敵対者、貪欲が敵対者、あらゆる邪悪が敵対者、あらゆる不法な思いが敵対者である。実に、悪い良心こそ、ここで我々を苦しめ、将来も我々を訴え、暴露する。使徒が証言するとおりである。「彼らの良心が彼らに証しをし、思いが互いに訴え、あるいは弁護もするとき」(ローマ2:15)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.152.2
Quod si conscientia unumquemque prodit, quanto magis gestorum nostrorum opus ante Deum praesto est, quod expressum in nostro corpore ultimo tempore recensebitur, et secretum cogitationis scriptum in cordibus nostris legetur!
PL 15, 1739Dもし良心が各人を暴露するのなら、我々の行いの業が神の前にすでに備えられていることは、なおさらである。それは我々の体に刻み付けられて、最後の時に調べ直され、思いの秘密は我々の心に記されて、読まれるであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.152.3
Demus igitur operam, ut dum in hoc sumus vitae curriculo constituti, tamquam a malo adversario, ita ab improbo liberemur actu; ne dum imus cum adversario ad magistratum, in via nostrum condemnet errorem.
PL 15, 1739Dそれゆえ、この人生の走路にいる間に、悪しき敵対者から解放されるのと同じく、邪悪な行いからも解放されるよう努めよう。敵対者とともに役人のもとへ行く途中で、道のうちに敵対者が我々の誤りを断罪することのないためである。