Expositio Evangelii secundum Lucam 7.176.1
(Vers. 18, 19.) Cui simile est regnum Dei, et cui simile illud aestimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit: et facta est arbor, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus.
PL 15, 1746A(第18、19節)「神の国は何に似ているか。私はそれを何にたとえようか。カラシナの粒に似ている。人がそれを取って自分の園に蒔くと、育って木になり、空の鳥がその枝に休んだ。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.176.2
Docet nos praesens lectio naturam comparationum spectandam esse, non speciem. Itaque videamus cur sublime regnum coelorum grano sinapis comparetur: nam memini etiam alio loco granum sinapis lectum, ubi fidei confertur, dicente Domino: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et jactare in mare (Matth. XVII, 19 et 21) .
PL 15, 1746A今読まれた箇所は、たとえの外見ではなく本性を見るべきことを我々に教える。それゆえ、高き天の国がなぜカラシナの粒にたとえられるのかを見よう。実際、私は、別の箇所でもカラシナの粒が読まれ、そこでは信仰になぞらえられていたことを覚えている。主はこう言う。「汝らがカラシナの粒ほどの信仰を持つなら、この山に、『動いて海に投げ込まれよ』と言うであろう」(マタイ17:19、21)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.176.3
Nec exigua haec, sed magna est fides, quae monti possit ut se transferat, imperare; neque enim mediocrem fidem Dominus exigit ab apostolis, quibus adversus altitudinem extollentem se nequitiae spiritalis scit esse certandum. Vis scire magnam fidem requiri? Lege in Apostolo: Et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam (I Cor. XIII, 2) .
PL 15, 1746Bこれは小さな信仰ではなく、山に向かって移れと命じうる、大きな信仰である。主は使徒たちに並の信仰を求めているのではない。自らをそびえ立たせる霊的な邪悪の高みに対して、彼らが戦わねばならないと知っているからである。大きな信仰が求められていることを知りたいか。使徒の書で読め。「たとえ私があらゆる信仰を持ち、山を移すほどであっても」(一コリント13:2)。