ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput XXXVI 第2巻 第XXXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1565A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.36.1

1

(Cap. II. -- Vers. 1.) Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur universus orbis terrae. De ortu Salvatoris dicturi, non putamus alienum ut quo natus sit tempore, requiramus.

PL 15, 1565A

(第2章第1節)「そのころ、皇帝アウグストゥスから勅令が出て、全世界が戸口調査のために申告することになった」。救い主の誕生を語ろうとするにあたり、いつの時に生まれたのかを尋ねることも、的外れとは考えない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.36.2

2

Quid enim professio saecularium ad generationem Domini pertineret, nisi ut advertamus hoc quoque divinum esse mysterium; quia dum professio saecularis obtenditur, spiritalis impletur, non terrarum regi dicenda, sed coeli?

PL 15, 1565A

この世の人々の申告が、主の誕生と何の関わりがあるというのか。これもまた神の奥義であると我々が悟るためでなくて何であろう。この世の申告が装われつつ、霊の申告が果たされる。それは地の王にではなく、天の王に申し述べられるものである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.36.3

3

Professio ista fidei, census est animorum; abolito enim Synagogae censu vetusto, novus census Ecclesiae parabatur, qui tormenta non exigeret, sed auferret: et spiritaliter in typo plebs sua jam Christo nomina conferebat.

PL 15, 1565A

この信仰の申告は、心の戸口調査である。会堂の古い戸口調査が廃されて、教会の新しい戸口調査が整えられつつあった。それは責め苦を課すのではなく取り除くものであり、霊的に、予型において、その民はすでにキリストに名を差し出していた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.36.4

4

Non hic spatia terrarum, sed mentium animorumque censentur: nec describuntur limites, sed proferuntur: nec aetas ulla distinguitur, sed omnis ascribitur; nullus enim ab hoc immunis est censu, quia omnis aetas munifica Christo est, quem vagientes pueri martyrio confitentur, quem intra uterum positi exsultatione testantur.

PL 15, 1565B

ここで調査されるのは土地の広がりではなく、精神と心である。境界が画されるのではなく、押し広げられる。いかなる年齢も区別されず、すべてが登録される。誰もこの戸口調査を免れない。あらゆる年齢がキリストに惜しみなく仕えるからである。泣き叫ぶ幼子たちは殉教によってキリストを告白し、胎内にある者たちは喜びおどって証しする。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.36.5

5

Nihil in hoc censu vereare terribile, nihil immite, nihil triste; sola unumquemque fides signat. Vis Christi audire censores? Jubentur censere sine virgis: nec terrore, sed gratia plebem quaerere: recondere gladium, non possidere aurum (Matth. X, 9 et 10) . Talibus censoribus acquisitus est orbis.

PL 15, 1565B

この戸口調査に、恐ろしいもの、苛酷なもの、悲しいものを、何も恐れるな。信仰だけが一人ひとりに印をつける。キリストの調査官たちの言葉を聞きたいか。彼らは鞭なしに調査し、恐れではなく恩寵によって民を求め、剣を収め、金を所有しないよう命じられている(マタイ10:9–10)。このような調査官によって、世界は獲得されたのである。