Expositio Evangelii secundum Lucam 7.231.1
(Vers. 22.) Et jubet proferri stolam, annulum, calceamenta. Stola amictus est sapientiae, quo nuda corporis apostoli tegunt, eo quod se unusquisque convolvat; et ideo stolam accipiunt, ut corporis infirmitatem sapientiae spiritalis virtute convestiant.
PL 15, 1761A(第22節)「そして、長衣と指輪と履物を持って来させるよう命じる」。長衣とは知恵の衣であり、使徒たちはそれで体の裸を覆う。各人がそれに身を包むからである。それゆえ彼らは長衣を受ける。霊的な知恵の力によって、体の弱さに衣を着せるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.231.2
De Sapientia enim dictum est: Lavabit in vino stolam suam (Gen. XLIX, 11) . Ergo stola spirituale indumentum, et vestimentum est nuptiale. Annulus quid est aliud, nisi sincerae fidei signaculum, et expressio veritatis?
PL 15, 1761B知恵について、こう言われているからである。「彼はぶどう酒で自らの長衣を洗う」(創世記49:11)。それゆえ長衣は霊的な衣であり、婚礼の衣である。指輪とは、純粋な信仰の印章、真理の表れでなくて何か。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.231.3
Calceamentum autem Evangelii praedicatio est; et ideo accepit sapientiam primam. Est enim et aliud mysterium quod nescit, nisi qui accepit dictorum suorum, factorumque signaculum, et quoddam munimentum bonae intentionis et cursus; necubi offendat ad lapidem pedem suum, et supplantatus a diabolo Dominicae praedicationis officium derelinquat.
PL 15, 1761B履物とは福音の宣教である。それゆえ彼は第一の知恵を受けた〔ルカ15:22 の「第一の(最上の)長衣」を知恵と解したことを受ける。係りは定かでない〕。さらに、もう一つの奥義があり、それは、自らの言葉と行いの印章を受けた者、善き意図と歩みのいわば守りを受けた者でなければ知らない。どこかで石に足をぶつけ、悪魔に足をすくわれて、主の宣教の務めを捨てることのないためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.231.4
Haec est praeparatio Evangelii, ad coelestium cursum dirigens praeparatos; ut non in carne ambulemus, sed in spiritu.
PL 15, 1761Bこれが福音の備えであり、備えられた者たちを天上のものの歩みへと導く。我々が肉において歩まず、霊において歩むためである。