Expositio Evangelii secundum Lucam 10.78.1
Sed videamus negandi tenorem, quem inter evangelistas video esse diversum. Ita novum fuit Petrum potuisse peccare, ut peccatum ejus nec ab evangelistis potuerit comprehendi.
PL 15, 1823Aだが、否むことの経緯を見よう。それは福音書記者たちの間で異なっていると私は見る。ペトロが罪を犯しうるということは、それほど前例のないことであったので、彼の罪は福音書記者たちにさえ把握しきれなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.78.2
Itaque Petrum prodenti ancillae quod ex illis esset qui cum Jesu Galilaeo erant, prima voce Matthaeus posuit respondisse: Nescio quid dicas (Matth. XXVI, 70) . Hoc etiam Marcus (Marc. XIV, 68) , qui secutus est Petrum, et ex ipso potuit verius cognoscere.
PL 15, 1823Aそこで、ガリラヤ人イエスと共にいた者たちの一人だとペトロを暴いた女中に対して、最初の声で彼は「汝の言うことが何か私は知らない」と答えたと、マタイは記した(マタイ26:70)。マルコも同じことを記している(マルコ14:68)。彼はペトロに従った者であり、ペトロ自身からより確かに知りえたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.78.3
Prima vox negantis est Petri; qua tamen non negare Dominum, sed a proditione se separasse mulieris videtur.
PL 15, 1823B最初の声は、否む者ペトロのものである。しかしそれによって彼は、主を否んだのではなく、女の告発から自分を切り離したように見える。