ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput CII 第5巻 第CII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1663D · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.102.1

1

Crux enim etiam electis scandalum posset afferre: sed nullum hoc majus divinae personae est testimonium: nihil est quod magis esse ultra humana videatur, quam toto unum se obtulisse pro mundo; hoc vel solo plene Dominus declaratur.

PL 15, 1663D

十字架は、選ばれた者たちにさえ、つまずきをもたらしうる。しかし、これ以上に大きな、神的なペルソナの証しはない。全世界のために、ただ一人として自らを献げたこと〔底本は「toto unum se obtulisse pro mundo」。「toto」の係りが定かでなく、「全世界のために一人として」と解した〕ほど、人間を超えたものと見えるものはない。ただこれだけによって、主は完全に明らかにされる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.102.2

2

Denique sic designatus est a Joanne: Ecce agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29.) Verum hoc non duobus illis viris Joannis discipulis, sed nobis omnibus respondetur; ut ita credamus in Christum, si facta conveniunt.

PL 15, 1663D

実に、ヨハネによって彼はこのように指し示された。「見よ、神の子羊。見よ、世の罪を取り除く者」(ヨハネ1:29)。しかしこれが答えられたのは、ヨハネの弟子であるあの二人にではなく、我々すべてにである。我々が、行いが符合するなら、キリストをこのように信じるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.102.3

3

Veniet enim qui hoc sibi nomen usurpet, quem licet hominis non queas appellatione secernere; factorum tamen consideratione discernas.

PL 15, 1664A

というのも、この名を自分のものとして奪い取る者が来るからである。その者を、たとえあなたが人間という呼び名では区別できないとしても、行いを考察することによっては識別できるであろう。