ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XXI 第3巻 第XXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1597C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.21.1

1

Cur autem alter manum praemisit ex utero, alter genitali praecessit exortu; nisi quia per geminorum mysterium gemina describitur vita populorum: una secundum Legem, altera secundum fidem: una secundum litteram, altera secundum gratiam?

PL 15, 1597C

では、一方が胎から手を先に出し、他方が誕生の順で先に出たのは、双子の奥義によって、諸民の二つの生が描かれているからでなければ何であろうか。一つは律法に従う生、もう一つは信仰に従う生。一つは文字に従う生、もう一つは恩寵に従う生である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.21.2

2

Prior gratia quam Lex: prior fides quam littera. Et ideo gratiae typus manum ante praemisit; quia gratiae actus ante praecessit, qui fuit in Job, Melchisedech, Abraham, Isaac, et Jacob, qui per fidem sine Lege vivebant: Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) .

PL 15, 1597C

恩寵は律法より先であり、信仰は文字より先である。それゆえ恩寵の予型が手を先に出した。恩寵の働きが先に現れていたからである。それはヨブ、メルキゼデク、アブラハム、イサク、ヤコブにあり、彼らは律法なしに信仰によって生きていた。「アブラハムは神を信じ、それが彼に義と認められた」(創世記15:6)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.21.3

3

Melchisedech quoque sancti gratiam praecedens sacrificii figura monstravit (Gen. XIV, 18) ; praevenientes enim Legem patriarchae sancti, praescriptorum vinculis absoluti, libera et consimili nobis Evangelii gratia refulserunt.

PL 15, 1597C

メルキゼデクもまた、先立って、聖なるいけにえの恩寵を象りによって示した〔sancti … sacrificii の係りは定かでない。sancti を sacrificii に係け、gratiam を monstravit の目的語、figura を手段と取った〕(創世記14:18)。律法に先んじた聖なる族長たちは、規定の縛りから解かれ、自由で、我々と等しい福音の恩寵のうちに輝いたからである。