Expositio Evangelii secundum Lucam 1.7.1
Quid est ergo Deum videre? Nolo me interroges, Evangelium interroga, ipsum Dominum interroga, immo docentem audi: Philippe, qui videt me, videt, et Patrem qui me misit. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
PL 15, 1536Aでは、神を見るとは何か。私に尋ねてもらいたくはない。福音書に尋ねよ、主自身に尋ねよ、いや、むしろ教える者に耳を傾けよ。「フィリポよ、私を見る者は、私を遣わした父をも見る。どうして汝は『我々に父を示せ』と言うのか。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.7.2
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9 et 10) ? Utique non corpus videtur in corpore, nec spiritus videtur in spiritu: sed solus ille Pater videtur in Filio, aut iste Filius videtur in Patre.
PL 15, 1536B「汝は、私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを信じないのか」(ヨハネ14:9、10)。確かに、体が体において見られるのでも、霊が霊において見られるのでもない。ただあの父が子において見られ、あるいはこの子が父において見られるのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.7.3
Non enim dissimiles in dissimilibus videntur: sed ubi unitas operationis est atque virtutis, et Filius in Patre, et Pater videtur in Filio. Quae ego, inquit, opera facio, et ille facit (Joan. V, 19) .
PL 15, 1536B似ていない者どうしが、似ていないもののうちに見られるのではない。働きと力の一致があるところでは、子が父のうちに、また父が子のうちに見られる。「私が行う業を、彼もまた行う」と彼は言う(ヨハネ5:19)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.7.4
In operibus Patris Jesus videtur, in operibus Filii et Pater cernitur. Vidit Jesum qui Galilaeum illud mysterium (Joan. II, 9) , id est, ex aqua vinum factum vidit; quod nemo posset, nisi mundi Dominus elementa convertere.
PL 15, 1536B父の業においてイエスは見られ、子の業において父も認められる。イエスを見たのは、ガリラヤのあの奥義(ヨハネ2:9)、すなわち水からぶどう酒がつくられたのを見た者である。世の主でなければ、元素を変えることは誰にもできないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.7.5
Video Jesum, quando lego quia caeco linivit oculos luto, et reddidit visum. Ipsum enim recognosco qui de luto finxit hominem, et ei vivendi spiritum, et videndi lumen infudit (Gen. II, 7) .
PL 15, 1536B私は、盲人の目に泥を塗って視力を返したと読むとき、イエスを見る。泥から人を形づくり、その人に生きる霊と見る光を注いだ者を、まさにその者と認めるからである(創世記2:7)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.7.6
Video Jesum, quando peccata condonat; nemo enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus (Marc. II, 6 et 7) . Video Jesum, quando Lazarum suscitat: et non viderunt qui viderunt (Joan. XI, 44) .
PL 15, 1536C私は、彼が罪を赦すとき、イエスを見る。神ただ一人のほか、誰も罪を赦すことはできないからである(マルコ2:6、7)。私は、彼がラザロを甦らせるとき、イエスを見る。そして、見た者たちは見なかった(ヨハネ11:44)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.7.7
Video Jesum, video etiam Patrem, quando oculos ad coelum erigo, ad maria converto, ad terram retorqueo: Invisibilia enim ejus, per ea quae perfecta sunt intellecta, conspiciuntur (Rom. I, 20) .
PL 15, 1536C私は、目を天に上げ、海に向け、地に向け返すとき、イエスを見、また父をも見る。「彼の見えない事柄は、成されたものによって悟られ、見られる」からである(ローマ1:20)。