ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput II 第3巻 第II章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1589A · 8 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.2.1

1

Et primum omnium neminem movere debet quod ita scriptum est: Qui putabatur esse filius Joseph.

PL 15, 1589A

まず第一に、「彼はヨセフの子と思われていた」と書かれていることに、誰も動揺してはならない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.2.2

2

Bene enim putabatur, quia natura non erat: sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Joseph viro suo erat desponsata, generaverat; sic enim habes: Nonne hic est filius Joseph fabri (Matth. XIII, 55) ?

PL 15, 1589A

実に、そう思われたのはもっともである。本性においてはそうでなかったからである。だが思われたのは、彼を産んだマリアが、自分の夫ヨセフに婚約していた者だったからである。あなたはこう読む。「これは大工ヨセフの子ではないか」(マタイ13:55)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.2.3

3

Diximus supra qua ratione per virginem: diximus etiam qua ratione per desponsatam, et quare census tempore nasci voluerit Dominus Salutaris: non alienum etiam videtur ut qua ratione fabrum patrem habuerit, declaremus.

PL 15, 1589B

我々は先に、なぜおとめを通してなのかを述べた。また、なぜ婚約した女を通してなのか、そしてなぜ救いの主が戸口調査の時に生まれることを望んだのかも述べた。さらに、なぜ大工を父としたのかを明らかにすることも、場違いではないと思われる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.2.4

4

Hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat qui fabricator omnium condidit mundum; juxta quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) .

PL 15, 1589B

実に彼は、この予型によって、万物の造り主として世界を創造した者が自分の父であることを示している。「初めに神は天と地を造った」と書かれているとおりである(創世記1:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.2.5

5

Nam etsi humana non sunt comparanda divinis; typus tamen integer est quod Pater Christi igne operatur et Spiritu, et tamquam bonus animae faber vitia nostra circumdolat, cito securim admovens arboribus infecundis, secare doctus exigua, culminibus servare sublimia, rigida mentium spiritus igne mollire, et in varios usus omne humanum genus diversa ministeriorum qualitate formare.

PL 15, 1589B

人間のことは神のことと比べられるべきではないとはいえ、予型は完全に成り立つ。キリストの父は火と霊によって働き、善き魂の大工のように、我々の悪徳を削り落とす。実を結ばない木々にただちに斧を当て、細いものは切り、高いものは棟のために取っておき、精神の硬いものは霊の火で柔らかくし、あらゆる人類を、務めの性質の違いに応じてさまざまな用途へと形づくることを心得ている。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.2.6

6

Cur autem Joseph magis quam Mariae generatio describatur, cum Maria de Spiritu sancto generaverit Christum, et Joseph a generatione Domini videatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret Scripturarum, quae semper viri originem quaerit.

PL 15, 1589C

〔ミーニュはここに段落番号 3 を刷る。翻刻が落としたので第2段落に含めた〕それにしても、なぜマリアではなくヨセフの系図が記されるのか。マリアは聖なる霊によってキリストを産み、ヨセフは主の誕生とは無縁であるように見えるのだから、聖書の慣習が我々を教えてくれなかったなら、我々は疑うこともできたであろう。聖書は常に男の出自を尋ねるのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.2.7

7

Sic enim habes: Phares fuit filius Judae principis Tribus: Hic generavit Hesron, et Hesron generavit Aram, et Aram generavit Hamminadab, et Hamminadab generavit Nahasson, et Nahasson generavit Salmon, et Salmon generavit Booz, et Booz generavit Hobed, et Hobed generavit Jesse, et Jesse generavit David (Matth. I, 3 et seq.) .

PL 15, 1589C

実に、あなたはこう読む。「ファレスは、この部族の長ユダの子であった。彼がヘツロンを産み、ヘツロンがアラムを産み、アラムがアミナダブを産み、アミナダブがナフションを産み、ナフションがサルモンを産み、サルモンがボアスを産み、ボアスがオベドを産み、オベドがエッサイを産み、エッサイがダビデを産んだ」(マタイ1:3以下)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.2.8

8

Viri enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis civitatum generis asserit dignitatem. Quam deforme autem si relicta viri origine, origo feminae quaereretur, ut videretur patrem non habuisse ille totius mundi populis praedicandus?

PL 15, 1590A

実に探し求められるのは男という人格であり、男は元老院や他の都市の議会においても、家柄の品位を主張するからである。男の出自を措いて女の出自を探し求めるなら、全世界の諸々の民に宣べ伝えられるべき彼が、父を持たなかったかのように見えてしまい、どれほど見苦しいことか。