ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput CXI 第5巻 第CXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1666C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.111.1

1

Etenim quoniam angelum dixerat, hominibus jure praelatus est; et quia inter natos mulierum declaraverat potiorem (Vers. 27) , ideo addidit: Nam qui minor est in regno coelorum, major est eo; ut angelis scires esse cedendum.

PL 15, 1666C

というのも、〔ヨハネを〕天使と呼んでいたのだから、人間たちにまさるとされたのは当然であり、また、女から生まれた者たちの中でよりすぐれていると宣言していた(第27節)ので、それゆえ付け加えたのである。「天の国でより小さい者は、彼よりも大いなる者である」。あなたが、天使たちには譲るべきだと知るためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.111.2

2

Merito autem Joannes suis praefertur aequalibus, a cujus diebus Regnum coelorum cogitur (Matth. XI, 12) . Quae subobscura videtur esse locutio, et ideo eam de alio libro Evangelii putavimus derivandam.

PL 15, 1666C

ヨハネが自分と同等の者たちにまさるとされるのは当然である。その日々から天の国は迫られているからである(マタイ11:12)。この言い方はやや分かりにくく思われ、それゆえ我々は、福音の別の書に由来するものとして導くべきだと考えた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.111.3

3

Nam si litteram sequamur, utique inferior a potiore cogitur: regnum autem coeli praestat humanis. Sed cum sint aliqua quae cogendo densari feruntur, non est absurdum quia cogitur regnum, quando a pluribus frequentatur.

PL 15, 1666C

なぜなら、字義に従うなら、確かにより劣る者が、よりまさる者に迫られることになるが、天の国は人間にまさっているからである。しかし、迫り寄せられることで密になると言われるものがあるのだから、天の国が、多くの者に足繁く訪れられるときに迫られると言うのは、不合理ではない。