ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput VI 第1巻 第VI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1535C · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.6.1

1

Denique Judaei non viderunt eum; quia non videbant in spiritu. Vidit enim Abraham; quia scriptum est: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) .

PL 15, 1535C

実に、ユダヤ人は彼を見なかった。霊において見なかったからである。アブラハムは見た。「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」と書かれているからである(ヨハネ8:56)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.6.2

2

Vidit ergo eum Abraham, qui Dominum utique in corpore non videbat: sed qui vidit in spiritu, vidit in corpore: qui autem vidit in corpore, et non vidit in spiritu; nec in ipso vidit corpore, quod videbat.

PL 15, 1535C

それゆえ、アブラハムは彼を見た。彼は主を体においては決して見なかったが、霊において見た者は体においても見た。一方、体において見て霊において見なかった者は、見ていたはずの体そのものにおいても見なかった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.6.3

3

Vidit eum Esaias; et quia vidit in spiritu, vidit et in corpore. Denique Non habebat, inquit, speciem suam neque decorem (Esai. LIII, 2) . Non viderunt eum Judaei; obcaecatum enim erat insipiens cor eorum.

PL 15, 1535D

イザヤは彼を見た。そして霊において見たので、体においても見た。実に彼は言う、「彼は彼自身の姿も美しさも持たなかった」(イザヤ53:2)。ユダヤ人は彼を見なかった。彼らの愚かな心は盲いていたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.6.4

4

Ipse quoque non se posse a Judaeis videri testificatur dicens: Duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes (Matth. XXIII, 24) .

PL 15, 1536A

彼自身もまた、自分がユダヤ人たちに見られ得ないことを、こう言って証言する。「盲いた案内人たちよ、汝らはブヨをこして取り除き、駱駝を呑み込む」(マタイ23:24)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.6.5

5

Non vidit eum Pilatus: non viderunt illi, qui clamabant: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6) ; si enim vidissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent.

PL 15, 1536A

ピラトは彼を見なかった。「十字架につけよ、十字架につけよ、彼を」と叫んだ者たちも見なかった(ヨハネ19:6)。もし見たなら、決して威光の主を十字架につけなかったであろうから。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.6.6

6

Qui ergo Deum vidit, vidit Emmanuel, hoc est, vidit nobiscum Deum: qui autem nobiscum Deum non vidit, non potuit videre quem virgo peperit. Denique, qui non crediderunt Dei Filium, nec Filium virginis crediderunt.

PL 15, 1536A

それゆえ神を見た者は、インマヌエル、すなわち我々とともにいる神を見た。我々とともにいる神を見なかった者は、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕が産んだ者を見ることができなかった。実に、神の子を信じなかった者は、おとめの子をも信じなかった。