ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput LXXXIII 第10巻 第LXXXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1824A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.83.1

1

Joannes autem sic posuit, quoniam interrogatus ab ancilla Petrus, utrum ex discipulis esset illius hominis, prima voce responderit: Non sum (Joan. XVIII, 17) . Non enim erat hominis apostolus, qui erat Christi.

PL 15, 1824A

ヨハネはこう記した。ペトロは、その人の弟子の一人かと女中に問われて、最初の声で「私は違う」と答えたと(ヨハネ18:17)。彼はキリストの使徒であったので、人の使徒ではなかったからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.83.2

2

Denique et Paulus hominis apostolum se esse negavit, dicens: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem (Galat. I, 1) .

PL 15, 1824A

実にパウロも、自分が人の使徒であることを否み、こう言った。「使徒パウロは、人々からでもなく、人を通してでもなく、イエス・キリストと、父なる神によって〔使徒とされた〕」(ガラテヤ1:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.83.3

3

Sed ne videretur ambiguum aliquod incarnationis afferre, subjecit: Qui suscitavit eum a mortuis (Ibid.) ; ut et hominem credas, cum Deum ante credideris.

PL 15, 1824B

しかし、受肉について何か曖昧なことを持ち出していると見えないように、彼はこう付け加えた。「彼を死者の中から復活させた〔父なる神〕によって」(ガラテヤ1:1)。それは、あなたが先に神を信じたうえで、人をも信じるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.83.4

4

Quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi dicit: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) . Prius utique mediatorem Dei quam hominum nuncupavit; non enim sat est utrumque credere, nisi fidei ordo servetur.

PL 15, 1824B

彼は他の箇所でも同じ筋を守っている。「神は唯一であり、神と人々との仲介者も唯一、人であるキリスト・イエスである」(一テモテ2:5)。確かに彼は、人々の仲介者よりも先に、神の仲介者と呼んだ。両方を信じるだけでは足りず、信仰の順序が守られなければならないからである。