ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput I 第10巻 第I章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1803C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.1.1

1

[1803] (Vers. 42.) Dixit Dominus Domino meo. Consummaturus praecepta Dominus, etiam praeviam passioni fidem ac misericordiam Testamenti sui fine concludit: fidem, in eo ut Christum et Dominum et Deum nostrum, et ad dexteram Dei sedere credamus: non quod corporaliter sedeat, qui ubique est.

PL 15, 1803C

(第42節)「主は私の主に言った」。主は戒めを完成しようとして、受難に先立つ信仰と慈しみをも、自らの契約の終わりに結び付ける。信仰とは、キリストを我々の主であり神であると信じ、また神の右に座すると信じることにある。どこにでもいる者が、体をもって座しているという意味ではない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.1.2

2

Denique ipse in Patre est; quia in substantia Dei, quia una virtus, una majestas. Ipse ergo in Patre, et in ipso Pater; quia Verbum in Deo, Deus in Verbo: ipse in Patre; quia Verbum: ipse ad dexteram Patris; quia Patri consors, nulli secundus: ipse missus a Patre; quia descendit de coelo paternum impleturus arbitrium.

PL 15, 1803C

実に、彼自身は父のうちにある。神の実体のうちにあり、力は一つ、威光は一つだからである。したがって彼は父のうちにあり、彼のうちに父がある。言葉は神のうちに、神は言葉のうちにあるからである。彼が父のうちにあるのは、言葉だからである。彼が父の右にあるのは、父と並ぶ者であり、誰にも次ぐ者ではないからである。彼が父から遣わされたのは、父の定めを成し遂げるために天から降ったからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.1.3

3

Tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena est religio. Nec praefertur, quia ad dexteram sedet: nec injuriam patitur, quia mittitur. Gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est divinitatis.

PL 15, 1803D

ここから背信の者たちの問いを取り除け。そうすれば信仰は満たされる。右に座すからといって優先されるのでもなく、遣わされるからといって侮辱を受けるのでもない。神性の充満があるところでは、品位の段階は求められない。