Expositio Evangelii secundum Lucam 10.37.1
Quae signa secundum Matthaeum evidentius exprimuntur: Tunc, inquit, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent (Matth. XXIV, 29) .
PL 15, 1813Aこのしるしは、マタイによる福音書ではいっそう明白に述べられている。「そのとき」と言う、「太陽は暗くなり、月は光を与えず、星は落ちる」(マタイ24:29)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.37.2
Plurimis enim a religione deficientibus, clara fides obscurabitur nube perfidiae; quia mihi sol ille coelestis mea fide vel minuitur, vel augetur.
PL 15, 1813A実に、多くの者が宗教から離れるとき、輝かしい信仰は背信の雲によって暗くなる。私にとって、あの天の太陽は、私の信仰によって小さくもなり、大きくもなるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.37.3
Quemadmodum si plurimi radios mundani solis aspiciant, pro captu videntis aut pallidior sol videtur, aut clarior: ita pro devotione credentis unicuique spiritale lumen infunditur.
PL 15, 1813A多くの者がこの世の太陽の光線を見るとき、見る者の受け取る力に応じて、太陽がより淡く見えたり、より明るく見えたりするように、信じる者の献身に応じて、各人に霊の光が注がれる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.37.4
Et quemadmodum menstruis cursibus luna vel terrae oppositu cum fuerit e regione solis, vanescit: sic et sancta Ecclesia, cum lumini coelesti vitia carnis obsistunt, fulgores divini luminis de Christi radiis non potest mutuari. Nam in persecutionibus lucem Dei solus plerumque amor vitae hujus excludit.
PL 15, 1813Aまた、月が毎月の運行において、地の遮りによって太陽の正面に来るとき消えていくように、聖なる教会も、肉の悪徳が天の光に立ちはだかるとき、神の光の輝きをキリストの光線から借りることができない。というのも、迫害のときには、神の光を締め出すのは、たいていはこの生への愛だけだからである。