Expositio Evangelii secundum Lucam 10.84.1
Concordat igitur ubique responsio; nam qui dixit: Nescio hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis, diceret: Non sum. Itaque non Christi discipulum se negavit, sed hominis negavit esse discipulum.
PL 15, 1824Bこうして、答えはどこでも一致する。「私はその人を知らない」と言った者が、その人の弟子の一人かと問われて、「私は違う」と言うのは当然であった。ゆえに、彼はキリストの弟子であることを否んだのではなく、人の弟子であることを否んだのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.84.2
Itaque et Petrus et Paulus hominem negaverunt, quem Dei Filium fatebantur. Quod sensit Petrus, et Paulus expressit; hinc et ille profecit. Error Petri, doctrina justorum est: et titubatio Petri, omnium petra est.
PL 15, 1824Cこうして、ペトロもパウロも、神の子と告白していた者を、人として否んだ。ペトロが感じたことを、パウロが言い表した。そこからペトロも進歩した。ペトロの過ちは義人たちの教えであり、ペトロのよろめきはすべての人の岩である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.84.3
Denique super undas titubat, sed dexteram porrigit Christo: in monte cadit, sed levatur a Christo. Titubavit quidem Petrus in mari, sed ambulavit (Matth. XIV, 30) . Firmior titubatio Petri, quam nostra est firmitudo.
PL 15, 1824C実に、波の上でよろめくが、右手をキリストに差し出す。山で倒れるが、キリストに引き上げられる。確かにペトロは海でよろめいたが、歩いた(マタイ14:30)。ペトロのよろめきは、我々の堅固さよりも堅い。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.84.4
Ibi cadit, quo nullus ascendit: ibi nutat, ubi nemo ambulat. Et tamen inter undas licet titubet, non labitur: nutat, non cadit: fluitat, non praecipitatur.
PL 15, 1824C彼はそこで倒れるが、そこは誰も登らない所である。そこでよろめくが、そこは誰も歩かない所である。それでも、波の間でよろめいても、滑り落ちはしない。揺れるが、倒れない。漂うが、突き落とされはしない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.84.5
Et si cecidit, in monte tamen cecidit: sed felicius ille cecidit quam alii steterunt: felicius cecidit, quem Christus levavit.
PL 15, 1824Cたとえ倒れたとしても、山で倒れたのである。しかも彼は、他の者たちが立っているよりも幸いに倒れた。キリストが引き上げた者は、いっそう幸いに倒れたのである。