Expositio Evangelii secundum Lucam 8.28.1
(Vers. 6.) Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et jactare in mare, et obaudiet vobis. De grano sinapis supra dictum est, nunc de arbore mori est disputandum. Arborem lego, non tamen arborem credo.
PL 15, 1773C(第6節)「もし汝らがカラシナの種のような信仰を持つなら、このクワの木にこう言うだろう。『根こそぎにされ、海に投げ込まれよ』。そうすれば、それは汝らに従うだろう」。カラシナの種については先に述べた。今はクワの木について論じねばならない。私は木と読むが、木だとは信じない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.28.2
Nam quae ratio, qui profectus hic noster, ut arbor quae laborantibus agricolis ferat fructus, eradicetur, et mittatur in mare?
PL 15, 1773C実に、働く農夫たちに実りをもたらす木が、根こそぎにされて海に投げ込まれることに、どんな道理があり、我々にとってどんな益があるのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.28.3
Licet hoc pro virtute fidei possibile judicemus, ut sensibilibus imperiis natura insensibilis obsequatur: quid sibi vult tamen etiam ipsa arboris species?
PL 15, 1773C感覚をもたない自然が、感覚に訴える命令に従うということを、信仰の力に免じて可能だと我々が判断するとしても、木の種類そのものは何を意味しているのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.28.4
Legi quidem: Pastor eram caprarum, vellicans mora (Amos VII, 14) , et puto prophetam significasse nobis, quod ex peccatorum grege peccator ipse conversus sit: licet conveniat ut futurus gentium propheta fructum quaesisse videatur in sentibus, cibum ex sentibus eruisse, sed decoloros et fetidos greges gentium, populos nationum, in suorum scriptorum pascuis locaturus, ut spirituali refectione pinguescerent; ipse autem de peccatore converso lac spirituale mulgeret.
PL 15, 1773Dたしかに私は、「私は山羊の牧者で、クワの実をつみ取っていた」(アモス7:14)と読んだ。そして、預言者は我々に、自分自身が罪人たちの群れから回心した罪人であることを示したのだと思う。もっとも、諸国民の預言者となるはずの者が、茨の中に実りを求め、茨の中から食物を掘り出したように見えるのは、ふさわしいことである。彼は、色あせて悪臭を放つ諸国民の群れ、諸民族の民を、自分の書物の牧場に置き、霊的な糧によって肥えさせようとしたのであり、自身は回心した罪人から霊の乳を搾ったのである。