ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XLII 第3巻 第XLII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1607A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.42.1

1

Ne nobis tamen possit praejudicare videamus, qui veri regalisque generis dicimus Christum, et per veros et nobiles reges actum Domini genus. Sed ubi adulterina regnum affectavit propago, successionem nobilitatis suae, non potentiae, sed generationis ordo servavit.

PL 15, 1607A

とはいえ、これが我々を損なうことのないよう、見てみよう。我々はキリストを、真の王の血筋の者と言い、主の系統は真の高貴な王たちを通して営まれたと言うのである。しかし、偽りの血統が王権を望んだところでも、〔主の〕高貴さの継承を保ったのは、権力ではなく、世代の秩序であった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.42.2

2

Tamen ipsum regem secundum honorem saeculi non accepimus Christum. Quomodo ergo Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11)?

PL 15, 1607A

それでも、我々はキリストを、世の栄誉に従う王とは受け取っていない。それでは、「汝の腹の実から、私は汝の座の上に人を据える」(詩篇131:11)とは、どういうことか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.42.3

3

Quomodo et angelus de eo dicit, quod Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob (Luc. I, 32) ? Quomodo regnare promittitur, nec ostenditur? Aut quomodo ex semine Jechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam?

PL 15, 1607B

また、天使が彼について、「主なる神は彼にその父ダビデの座を与え、彼はヤコブの家で統治する」(ルカ1:32)と言うのは、どういうことか。統治が約束されながら、それが示されないのは、どうしてか。あるいは、預言者によって、エコンヤの子孫からは統治する者が一人も出ないと言われているのは、どうしてか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.42.4

4

Si enim Christus regnavit, ex semine autem Jechoniae Christus est, propheta mentitus est, mentita sunt et oracula.

PL 15, 1607B

もしキリストが統治し、しかもキリストがエコンヤの子孫からであるなら、預言者は偽りを言ったことになり、神託も偽りであったことになる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.42.5

5

Sed illic futuros ex semine Jechoniae posteros non negatur; et ideo de semine ejus est Christus: et quod regnavit Christus, non contra prophetiam est; non enim saeculari honore regnavit, nec in Jechoniae sedibus sedit, sed regnavit in sede David.

PL 15, 1607B

しかしあそこでは、エコンヤの子孫から後の者たちが出ることは否定されていない。だからこそキリストは彼の子孫の者であり、キリストが統治したことは預言に反しない。というのも、彼は世の栄誉をもって統治したのではなく、エコンヤの座に座したのでもなく、ダビデの座において統治したからである。