ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput LXV 第8巻 第LXV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1784D · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.65.1

1

(Vers. 18, 19.) Interrogavit autem eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Dicit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus. Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio.

PL 15, 1784D

(第18、19節)「ある指導者が彼に尋ねて言った。『善い師よ、何をすれば永遠の生命を得られるでしょうか』。イエスは彼に言う。『なぜ私を善いと言うのか。善い者は誰もいない、ただ神ひとりのほかには』」。狡猾な問いであり、それゆえ鋭い答えである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.65.2

2

Tentator enim princeps iste magistrum bonum dixit, qui Deum bonum dicere debuisset. Nam licet et in divinitate bonitas sit, et in bonitate divinitas (nemo enim bonus nisi solus Deus, omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11) , quidquid autem mendax, utique non bonum), tamen addendo, Magister bone, in portione bonum dixit, non in universitate; nam Deus universitate bonus, homo ex parte.

PL 15, 1785A

この指導者は試みる者であって、神を善いと言うべきであったのに、師を善いと言った。なるほど、神性のうちに善さがあり、善さのうちに神性がある(善い者は誰もいない、ただ神ひとりのほかには。しかしすべての人は偽り者であり(詩篇115:11)、偽る者は、何であれ善くはない)。それでも、「善い師よ」と付け加えることで、全体においてではなく部分において「善い」と言ったのである。神は全体において善であり、人は部分において善だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.65.3

3

Propterea Dominus: Quid me dicis bonum, quem negas Deum? Quid bonum dicis, cum bonus nemo nisi unus Deus? Non ergo bonum se negat, sed Deum designat. Bonus enim quid est, nisi plenus bonitatis?

PL 15, 1785A

それゆえ主は言った。「なぜ私を善いと言うのか、神ではないと言っておきながら。神ひとりのほかに善い者は誰もいないのに、なぜ善いと言うのか」。したがって、自らが善であることを否定しているのではなく、神であることを示しているのである。善い者とは、善さに満ちた者でなくて何であろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.65.4

4

At vero cum scriptum sit: Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal. XIII, 2) , utique de hominibus, non de Deo dixit; Deus enim unus est, non unus e numero (Deut. VI, 4) ; ita et Dei Filius quasi unicus exceptus est, non quasi unus ex multis; unigenitus est, non unus ex genitis.

PL 15, 1785A

しかし、「善を行う者はいない、一人もいない」と書かれているのは(詩篇13:2)、当然、人間について言ったのであって、神についてではない。神は一であって、数の上での一ではない(申命記6:4)。それと同じく、神の子も、他に例のない唯一の者として別格にされているのであり、多くの中の一人としてではない。独り子であって、生まれた者の一人ではない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.65.5

5

Et ideo Nemo bonus, non praejudicat Christo; quia nemo judicat Christum. Nemo enim tamquam communiter de nobis dicitur, sed nihil Christo commune nobiscum.

PL 15, 1785B

それゆえ、「誰も善くない」は、キリストについて予断を下すものではない。誰もキリストを裁かないからである。「誰も」は、我々について共通に言われるのであるが、キリストには、我々と共通するものは何もない。