ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CLXII 第10巻 第CLXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1844D · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.162.1

1

Denique Christum videbat, et hortulanum putabat; sic enim habes: Illa existimans quia hortulanus esset, dixit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam (Ibid.) .

PL 15, 1844D

実に、彼女はキリストを見ていながら、園丁だと思っていた。実にあなたはこう読む。「彼女は、それが園丁だと思って、彼に言った。『主よ、汝が彼を持ち去ったのなら、どこに置いたのか私に告げよ。そうすれば私が彼を引き取る』」(ヨハネ20:25)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.162.2

2

Etsi fide incerta, tamen sermone non lubrica: etsi hortulanum putavit, tamen Dei Filium designavit: etsi adhuc non credit, tamen affectat ut credat; ipse enim corpus tulit, qui suscitavit.

PL 15, 1844D

信仰は不確かであったが、言葉は不安定ではなかった。園丁だと思ったが、それでも神の子を指し示した。まだ信じていないが、それでも信じることを切に望んでいる。体を取り去ったのは、それを起こした者自身だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.162.3

3

Ergo veniabilis error mulieris, quae licet dubitare non debuit Christi corpus per gloriam resurrectionis assumptum; doceri tamen gestit a Christo, ei fidem suam devota promittit; ut et ipsa illud jam tollat e terris, et ad dexteram Dei quaerat.

PL 15, 1844D

それゆえ、この女の誤りは赦されうる。彼女は、キリストの体が復活の栄光によって取り上げられたことを疑うべきではなかったが、それでもキリストから教えられることを切望し、献身して彼に自分の信仰を約束する。彼女自身もまた、今やそれを地から取り去り、神の右に探すためである。