Expositio Evangelii secundum Lucam 3.47.1
Pulchre autem Lucas quoniam filios Jacob plures non poterat comprehendere, ne extra generationes evagari superflua serie videretur; licet in aliis, id est longe posterioribus, patriarcharum tamen nequaquam nomina praetermittenda arbitratus sit, sed prae caeteris eligenda, Joseph, Judae, Simeonis, et Levi (Luc. III, 30) .
PL 15, 1610Aルカが〔こう記したのは〕見事である。ヤコブの子らを全員は含められなかったので、余計な列によって世代の外へさまよい出るように見えないためである。ほかの者たち、すなわち遥かに後の者たちについては〔名を省いても〕、族長たちの名は決して省くべきではなく、むしろ他の者たちに先立って選ぶべきだと考えた。ヨセフ、ユダ、シメオン、レビである(ルカ3:30)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.47.2
Quatuor enim genera in his quorum isti posteri sunt, cognoscimus fuisse virtutum. In Juda, id est, illo superiore, Dominicae per figuram passionis mysterium fuisse prophetatum (Gen. XLIX, 11) : in Joseph praecessisse castitatis exemplum (Gen. XXXIX, 7) : in Simeon vindictam laesi pudoris (Gen. XXXIV, 25) : in Levi officium sacerdotis (Num. III, 6) .
PL 15, 1610Bというのも、これらの者がその後裔である先祖たちには、四種の徳があったと我々は知るからである。すなわちユダ、つまり先の方のユダにおいては、主の受難の奥義が象りによって預言されていた(創世記49:11)。ヨセフにおいては、貞潔の模範が先立っていた(創世記39:7)。シメオンにおいては、傷つけられた慎みへの報復があった(創世記34:25)。レビにおいては、祭司の務めがあった(民数記3:6)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.47.3
Per Nathan quoque expressam advertimus prophetiae dignitatem (II Reg. XII, 1) ; ut quia unus omnia Christus Jesus, in singulis quoque majoribus genera virtutum diversa praecederent.
PL 15, 1610Bナタンによっても、預言の品位がはっきり示されていると我々は見て取る(サムエル記下12:1)。キリスト・イエスはただ一人でありながらすべてであるから、それぞれの先祖たちにおいても、さまざまな類型の徳が先立っていた、というわけである。