ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput XVI 第2巻 第XVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1558D · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.16.1

1

Vide humilitatem, vide devotionem. Ancillam se dicit Domini, quae mater eligitur: nec repentino exaltata promisso est. Simul ancillam dicendo, nullam sibi praerogativam tantae gratiae vindicavit, quae faceret quod juberetur.

PL 15, 1558D

謙遜を見よ、献身を見よ。母として選ばれた者が、自らを主の仕え女と言う。突然の約束に高ぶることもない。また、仕え女と言うことで、これほどの恩寵のいかなる特権も自分のものとはしなかった。命じられたことを行う者だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.16.2

2

Mitem enim humilemque paritura, humilitatem debuit etiam ipsa praeferre. Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. Habes obsequium, vides votum.

PL 15, 1559A

柔和で謙遜な者を産もうとする者は、自らも謙遜を示さなければならなかった。「見よ、私は主の仕え女です。汝の言葉のとおり、私になりますように。」あなたは従順を見、願いを見る。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.16.3

3

Ecce enim ancilla Domini, apparatus officii est: contingat mihi secundum verbum tuum, conceptus est voti.

PL 15, 1559A

「見よ、私は主の仕え女です」は務めの用意であり、「汝の言葉のとおり、私になりますように」は願いの宿りである。