Expositio Evangelii secundum Lucam 10.134.1
Mysticum tamen est quod commendatur Joanni inter caeteros juniori: quod non otiosis auribus debemus accipere.
PL 15, 1838Aしかし、ほかの者たちのうち最も若いヨハネに託されたことは奥義の意味を持つ。それを我々は、無関心な耳で受け取ってはならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.134.2
Periculosa est enim mulieribus copula adolescentis, et species juventutis; ne qua fortasse curiosa exempli, incuriosa mysterii, quae luxuriari in Christo cupiens, Mariae speciem praetendat, non imitetur affectum, sicut vulgus nunc male audit mulierum, relicto seniore marito, ut juniorem sequantur.
PL 15, 1838A若者との交わりと若さの姿は、女たちにとって危ういからである。ある女が、模範には関心を寄せながら奥義には無関心で、キリストにあって放縦に過ごすことを望み、マリアの外見を口実としながら、その心を模倣しないことのないように。今や女たちの群れが、年上の夫を捨てて年下の者に従うと悪く言われているとおりである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.134.3
Discat ergo Ecclesiae hic esse mysterium, quae populo seniori specie ante copulata, non usu, posteaquam peperit Verbum, et in corporibus ac mentibus hominum per fidem crucis et sepulturam Dominici corporis seminavit, ex praecepto Dei societatem populi junioris elegit.
PL 15, 1838Bそれゆえ〔そのような女は〕、ここに教会の奥義があると学ぶがよい。教会は、先には年上の民と、実際の交わりによってではなく外見上結ばれていたが、言葉を産み、人々の体と精神に、十字架への信仰と主の体の埋葬を通して〔言葉を〕蒔いたのち、神の命令によって年下の民との結びつきを選んだのである。