Expositio Evangelii secundum Lucam 7.100.1
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis. Vides corpora nostra terrenorum et fragilium expressione signari, quae brevi lapsu praecipitata franguntur: et facile ea quae mens voluit interna per sensus et gesta corporis prodi, sicut illa quae calix interius continet, foris lucent.
PL 15, 1725A(第39節)「今、ファリサイ派の人々よ、汝らはまず杯と皿の外側を清める」。あなたは、我々の体が、地上のもろい器の像によって示されていることを見る。それは、短い滑落で落ちれば砕ける。また、精神が内に望んだものが、感覚と体の行いによって容易に外に現れることも見る。杯が内に含むものが、外に光って見えるのと同じである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.100.2
Unde et in posterioribus (Luc. XXII, 42) non dubium est vocabulo calicis passionem corporis declarari, cum dicit Dominus: Calicem quem mihi Pater dedit, non vis ut bibam illum (Joan. XVIII, 11) ?
PL 15, 1725Bこのゆえに、のちの箇所(ルカ22:42)でも、主が「父が私に与えた杯を、私が飲むことを汝は望まないのか」(ヨハネ18:11)と言うとき、杯という語によって体の受難が示されていることは疑いない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.100.3
Bibit enim corpus suum, qui corporalem fragilitatem spiritali absorbet affectu, et quasi in mentem animumque transfundit; ut interioribus exteriorum imbecillitas hauriatur. Cernis igitur quod nos non exteriora hujus calicis aut catini, sed interiora contaminant.
PL 15, 1725B実に、自分の体を飲むのは、体の弱さを霊的な情によって呑み尽くし、いわば心と精神に注ぎ込む者である。外なるものの弱さが、内なるものによって汲み尽くされるためである。それゆえ、あなたは、我々を汚すのはこの杯や皿の外側ではなく、内側であると見て取る。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.100.4
Et ideo quasi bonus praeceptor docuit quemadmodum nostri mundare corporis contagium debeamus, dicens:
PL 15, 1725Bそして主は、善き教師として、我々が自らの体の汚れをどのように清めるべきかを、こう言って教えた。