Expositio Evangelii secundum Lucam 8.57.1
(Cap. XVIII. -- Vers. 16.) Sinite pueros venire ad me, et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. Atqui aetas haec infirma est viribus, invalida ingenio, immatura consilio: non ergo aetas praefertur aetati, alioquin obesset adolescere.
PL 15, 1782B(第18章第16節)「子どもたちを私のもとに来させよ。彼らを妨げてはならない。神の国は、このような者たちのものだからである」。ところが、この年齢は力に弱く、才に乏しく、思慮が未熟である。それゆえ、ある年齢が他の年齢にまさって好まれるのではない。さもなければ、成長することが害になってしまう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.57.2
Quid votis opus est ut aevi maturitas consequatur, si mihi meritum regni demptura coelestis est (Luc. VI, 13) ? Ergo Deus vitae processum ad vitia dedit, non ad incrementa virtutis. Et cur ipse apostolos non puerilis, sed provectioris elegit aetatis?
PL 15, 1782Bもし年齢の成熟が、私から天の国の功績を奪い去るのなら、年を重ねることを願って何の益があろうか〔底本は demptura coelestis est。coelestis は regni に係ると取った。ミーニュの脚注は、若干の写本が dein natura coelestis est とすることを挙げ、これを「適切さに欠ける」とする〕(ルカ6:13)。それでは、神は生涯の歩みを、徳の増し加わりのためでなく、悪徳のために与えたことになる。ではなぜ神自身は、使徒たちを子どもの年齢でなく、より進んだ年齢から選んだのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.57.3
Cur autem pueros aptos regno dicit esse coelorum? Fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non norint, referire non audeant, scrutari ignorent opes, honorem, ambitionem non appetant.
PL 15, 1782Bではなぜ、子どもたちが天の国にふさわしいと言うのか。おそらく、彼らが悪意を知らず、欺くことを知らず、打ち返すことをあえてせず、富を探ることを知らず、名誉や野心を求めないからであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.57.4
Sed ignorare ista virtus non est, sed contemnere; nec continentiae laus, ubi infirmitatis integritas: non igitur pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur.
PL 15, 1782Cしかし、これらを知らないことは徳ではなく、軽んじることが徳である。弱さの無垢に自制の称賛はない。したがって、示されているのは幼さではなく、子どもの素直さに倣う善さである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.57.5
Non enim virtutis est non posse peccare, sed nolle, atque ita tenere perseverantiam voluntatis, ut voluntas infantiam, usus imitetur naturam.
PL 15, 1782C罪を犯せないことが徳なのではなく、犯すことを望まず、意志の堅持を保って、意志が幼子を、習慣が本性を模倣するようになることが徳である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.57.6
Denique ipse hoc Salvator expressit, dicens: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 8) .
PL 15, 1782C実に、救い主自身がこれを言い表して言った。「汝らが回心して、この子どものようにならなければ、天の国に入ることはない」(マタイ18:8)〔この文言はマタイ18:3に当たる。引照は刷られた番号のまま写した〕。