ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLXXXII 第7巻 第CLXXXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1747C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.182.1

1

Vis scire granum Christum, et seminatum Christum? Nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet (Joan. XII, 24) . Ergo non erravimus, quia diximus quod ipse jam dixerat.

PL 15, 1747C

キリストが粒であり、キリストが蒔かれたことを知りたいか。「一粒の麦が地に落ちて死ななければ、それだけで残る。だが死ねば、多くの実を結ぶ」(ヨハネ12:24)。それゆえ、我々は誤らなかった。彼自身がすでに言ったことを、我々が言ったからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.182.2

2

Est autem et granum tritici; quia confirmat cor hominis: et granum sinapis; quia cor hominis accendit.

PL 15, 1747C

しかしそれは麦の粒でもある。人の心を強めるからである。またカラシナの粒でもある。人の心を燃え立たせるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.182.3

3

Et licet ad omnia utrumque conveniat; videtur tamen granum tritici, cum de ejus resurrectione tractatur: panis enim Dei est, qui de coelo descendit (Joan. VI, 33) ; eo quod Verbum Dei, et resurrectionis exemplum mentes alat, spem acuat, firmet affectum: granum autem sinapis; eo quod amarior et acrior sermo sit de Domini passione: amarior ad flendum, acrior ad commovendum.

PL 15, 1747C

そして、両者はあらゆる点に当てはまるとしても、その復活が論じられるときには麦の粒に見える。「神のパンとは、天から降るものである」(ヨハネ6:33)からである。神の言葉と復活の模範が、精神を養い、希望を研ぎ澄まし、情をしっかりさせるからである。他方、カラシナの粒に見えるのは、主の受難についての言葉がより苦く、より鋭いからである。苦いのは泣かせるため、鋭いのは動かすためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.182.4

4

Itaque cum audimus et legimus jejunasse Dominum (Matth. IV, 2) , sitisse Dominum (Joan. IV, 7) , lacrymasse Dominum (Joan. XI, 35) , vapulasse Dominum, dicentem quoque eum sub tempore passionis: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41) ; velut succo amarioris sermonis increpiti, dulciores justo voluptatum suavitates corporalium temperamus. Ergo qui seminat granum sinapis, seminat regnum coelorum.

PL 15, 1747D

それゆえ、主が断食したこと(マタイ4:2)、渇いたこと(ヨハネ4:7)、涙を流したこと(ヨハネ11:35)、打たれたことを聞き、また読むとき、そして受難のときに「目を覚まして祈れ、汝らが誘惑に陥らないために」と言ったこと(マタイ26:41)を聞くとき、我々は、いわばより苦い言葉の汁に責められて〔底本は increpiti。increpati と読む〕、体の快楽のあまりに甘美な甘さを和らげる〔ミーニュの脚注は、いくつかの写本が dulciore musto voluptatum suavitatem と読む、とする〕。それゆえ、カラシナの粒を蒔く者は、天の国を蒔くのである。