Expositio Evangelii secundum Lucam 8.40.1
Si quis etiam in tecto est positus, hoc est, superiora jam domus suae, eminentiumque virtutum culmen ascendit, ad terrena mundi hujus opera non recidat.
PL 15, 1776Cまた、屋根の上に置かれた者、すなわち、すでに自分の家の上の階、卓越した徳の頂に登った者は、この世のこの地上の業へと再び落ちてはならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.40.2
Novi enim tectum in quo Rhaab illa typo meretrix (Josue II, 1 et seq.) , mysterio Ecclesia sacramentorum consortio populis copulata gentilibus, exploratores quos Jesus direxit, abscondit: qui si ad inferiora descendissent domus, ab exploratoribus qui ad corripiendos eos missi fuerant occidissent.
PL 15, 1776C私は、あのラハブ――予型としては遊女、奥義の意味では秘跡の交わりによって異邦人の民と結ばれた教会――が、イエス〔ヨシュア〕の遣わした斥候たちを隠した屋根を知っている(ヨシュア記2:1以下)。もし彼らが家の下の階へ降りていたなら、彼らを捕らえるために遣わされていた斥候たちによって殺されていたであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.40.3
Tectum ergo sublimis est mentis officium, animaeque fastigium, quo nuda corporis operitur infirmitas.
PL 15, 1776Dしたがって屋根とは、精神の高められた務めであり、魂の頂であって、そこで体の裸の弱さが覆われる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.40.4
Unde mihi videtur etiam paralyticus ille idcirco esse sanatus (Marc. II, 3) , quia a quatuor juvenibus demissus e tecto est; quia a quatuor adminiculo virtutum, prudentiae, fortitudinis, temperantiae, atque justitiae, ad pedes Christi alta quadam se ratione subjecit.
PL 15, 1777Aそれゆえ、あの中風の者が癒されたのも(マルコ2:3)、四人の若者によって屋根から降ろされたからだと私には思われる。すなわち、四つの徳、思慮、勇気、節制、そして正義の助けによって、ある高い理に従って、キリストの足もとに身を委ねたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.40.5
Nihil enim excelsius humilitate, quae tamquam superior nescit extolli, quia nemo id affectat, quod infra se judicat.
PL 15, 1777A謙遜より高いものは何もない。謙遜は、上に立つ者のように高ぶることを知らない。誰も、自分より下だと判断するものを望まないからである。